Библия-Центр
РУ
Вся Библия
Nova Vulgata (lat)

Evangelium secundum Ioannem, Caput 3,  versae 1-12

Erat autem homo ex pharisaeis, Nicodemus nomine, princeps Iudaeorum;
hic venit ad eum nocte et dixit ei: “ Rabbi, scimus quia a Deo venisti magister; nemo enim potest haec signa facere, quae tu facis, nisi fuerit Deus cum eo ”.
Respondit Iesus et dixit ei: “ Amen, amen dico tibi: Nisi quis natus fuerit desuper, non potest videre regnum Dei ”.
Dicit ad eum Nicodemus: “ Quomodo potest homo nasci, cum senex sit? Numquid potest in ventrem matris suae iterato introire et nasci? ”.
Respondit Iesus: “ Amen, amen dico tibi: Nisi quis natus fuerit ex aqua et Spiritu, non potest introire in regnum Dei.
Quod natum est ex carne, caro est; et, quod natum est ex Spiritu, spiritus est.
Non mireris quia dixi tibi: Oportet vos nasci denuo.
Spiritus, ubi vult, spirat, et vocem eius audis, sed non scis unde veniat et quo vadat; sic est omnis, qui natus est ex Spiritu ”.
Respondit Nicodemus et dixit ei: “ Quomodo possunt haec fieri? ”.
10 Respondit Iesus et dixit ei: “ Tu es magister Israel et haec ignoras?
11 Amen, amen dico tibi: Quod scimus, loquimur et, quod vidimus, testamur; et testimonium nostrum non accipitis.
12 Si terrena dixi vobis, et non creditis, quomodo, si dixero vobis caelestia, credetis?
Читать далее:Evangelium secundum Ioannem, Caput 3

Благодаря регистрации Вы можете подписаться на рассылку текстов любого из планов чтения Библии

Мы планируем постепенно развивать возможности самостоятельной настройки сайта и другие дополнительные сервисы для зарегистрированных пользователей, так что советуем регистрироваться уже сейчас (разумеется, бесплатно).