22 Post haec venit Iesus et discipuli eius in Iudaeam terram, et illic demorabatur cum eis et baptizabat. |
23 Erat autem et Ioannes baptizans in Enon iuxta Salim, quia aquae multae erant illic, et adveniebant et baptizabantur; |
24 nondum enim missus fuerat in carcerem Ioannes. |
25 Facta est ergo quaestio ex discipulis Ioannis cum Iudaeo de purificatione. |
26 Et venerunt ad Ioannem et dixerunt ei: “ Rabbi, qui erat tecum trans Iordanem, cui tu testimonium perhibuisti, ecce hic baptizat, et omnes veniunt ad eum! ”. |
27 Respondit Ioannes et dixit: “ Non potest homo accipere quidquam, nisi fuerit ei datum de caelo. |
28 Ipsi vos mihi testimonium perhibetis, quod dixerim: Non sum ego Christus, sed: Missus sum ante illum. |
29 Qui habet sponsam, sponsus est; amicus autem sponsi, qui stat et audit eum, gaudio gaudet propter vocem sponsi. Hoc ergo gaudium meum impletum est. |
30 Illum oportet crescere, me autem minui ”. |
31 Qui de sursum venit, supra omnes est; qui est de terra, de terra est et de terra loquitur. Qui de caelo venit, supra omnes est; |
32 et quod vidit et audivit, hoc testatur, et testimonium eius nemo accipit. |
33 Qui accipit eius testimonium, signavit quia Deus verax est. |
34 Quem enim misit Deus, verba Dei loquitur; non enim ad mensuram dat Spiritum. |
35 Pater diligit Filium et omnia dedit in manu eius. |
36 Qui credit in Filium, habet vitam aeternam; qui autem incredulus est Filio, non videbit vitam, sed ira Dei manet super eum.
|