28 Nolite mirari hoc, quia venit hora, in qua omnes, qui in monumentis sunt, audient vocem eius; |
29 et procedent, qui bona fecerunt, in resurrectionem vitae, qui vero mala egerunt, in resurrectionem iudicii. |
30 Non possum ego a meipso facere quidquam; sicut audio, iudico, et iudicium meum iustum est, quia non quaero voluntatem meam, sed voluntatem eius, qui misit me. |
31 Si ego testimonium perhibeo de meipso, testimonium meum non est verum; |
32 alius est, qui testimonium perhibet de me, et scio quia verum est testimonium, quod perhibet de me. |
33 Vos misistis ad Ioannem, et testimonium perhibuit veritati; |
34 ego autem non ab homine testimonium accipio, sed haec dico, ut vos salvi sitis. |
35 Ille erat lucerna ardens et lucens; vos autem voluistis exsultare ad horam in luce eius. |
36 Ego autem habeo testimonium maius Ioanne; opera enim, quae dedit mihi Pater, ut perficiam ea, ipsa opera, quae ego facio, testimonium perhibent de me, quia Pater me misit; |
37 et, qui misit me, Pater, ipse testimonium perhibuit de me. Neque vocem eius umquam audistis neque speciem eius vidistis; |
38 et verbum eius non habetis in vobis manens, quia, quem misit ille, huic vos non creditis. |
39 Scrutamini Scripturas, quia vos putatis in ipsis vitam aeternam habere; et illae sunt, quae testimonium perhibent de me. |
40 Et non vultis venire ad me, ut vitam habeatis. |
41 Gloriam ab hominibus non accipio, |
42 sed cognovi vos, quia dilectionem Dei non habetis in vobis. |
43 Ego veni in nomine Patris mei, et non accipitis me; si alius venerit in nomine suo, illum accipietis. |
44 Quomodo potestis vos credere, qui gloriam ab invicem accipitis, et gloriam, quae a solo est Deo, non quaeritis? |
45 Nolite putare quia ego accusaturus sim vos apud Patrem; est qui accuset vos: Moyses, in quo vos speratis. |
46 Si enim crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi; de me enim ille scripsit. |
47 Si autem illius litteris non creditis, quomodo meis verbis credetis? ”.
|