14 Illi ergo homines, cum vidissent quod fecerat signum, dicebant: “ Hic est vere propheta, qui venit in mundum! ”. |
15 Iesus ergo, cum cognovisset quia venturi essent, ut raperent eum et facerent eum regem, secessit iterum in montem ipse solus. |
16 Ut autem sero factum est, descenderunt discipuli eius ad mare |
17 et, cum ascendissent navem, veniebant trans mare in Capharnaum. Et tenebrae iam factae erant, et nondum venerat ad eos Iesus. |
18 Mare autem, vento magno flante, exsurgebat. |
19 Cum remigassent ergo quasi stadia viginti quinque aut triginta, vident Iesum ambulantem super mare et proximum navi fieri, et timuerunt. |
20 Ille autem dicit eis: “ Ego sum, nolite timere! ”. |
21 Volebant ergo accipere eum in navem, et statim fuit navis ad terram, in quam ibant. |
22 Altera die turba, quae stabat trans mare, vidit quia navicula alia non erat ibi, nisi una, et quia non introisset cum discipulis suis Iesus in navem, sed soli discipuli eius abiissent; |
23 aliae supervenerunt naves a Tiberiade iuxta locum, ubi manducaverant panem, gratias agente Domino. |
24 Cum ergo vidisset turba quia Iesus non esset ibi neque discipuli eius, ascenderunt ipsi naviculas et venerunt Capharnaum quaerentes Iesum. |
25 Et cum invenissent eum trans mare, dixerunt ei: “ Rabbi, quando huc venisti? ”. |
26 Respondit eis Iesus et dixit: “ Amen, amen dico vobis: Quaeritis me, non quia vidistis signa, sed quia manducastis ex panibus et saturati estis. |
27 Operamini non cibum, qui perit, sed cibum, qui permanet in vitam aeternam, quem Filius hominis vobis dabit; hunc enim Pater signavit Deus! ”. |
28 Dixerunt ergo ad eum: “ Quid faciemus, ut operemur opera Dei? ”. |
29 Respondit Iesus et dixit eis: “ Hoc est opus Dei, ut credatis in eum, quem misit ille ”. |
30 Dixerunt ergo ei: “ Quod ergo tu facis signum, ut videamus et credamus tibi? Quid operaris? |
31 Patres nostri manna manducaverunt in deserto, sicut scriptum est: “Panem de caelo dedit eis manducare” ”. |
32 Dixit ergo eis Iesus: “ Amen, amen dico vobis: Non Moyses dedit vobis panem de caelo, sed Pater meus dat vobis panem de caelo verum; |
33 panis enim Dei est, qui descendit de caelo et dat vitam mundo ”. |
34 Dixerunt ergo ad eum: “ Domine, semper da nobis panem hunc ”. |
35 Dixit eis Iesus: “ Ego sum panis vitae. Qui venit ad me, non esuriet; et, qui credit in me, non sitiet umquam. |
36 Sed dixi vobis, quia et vidistis me et non creditis. |
37 Omne, quod dat mihi Pater, ad me veniet; et eum, qui venit ad me, non eiciam foras, |
38 quia descendi de caelo, non ut faciam voluntatem meam sed voluntatem eius, qui misit me. |
39 Haec est autem voluntas eius, qui misit me, ut omne, quod dedit mihi, non perdam ex eo, sed resuscitem illud in novissimo die. |
40 Haec est enim voluntas Patris mei, ut omnis, qui videt Filium et credit in eum, habeat vitam aeternam; et resuscitabo ego eum in novissimo die ”. |
41 Murmurabant ergo Iudaei de illo, quia dixisset: “ Ego sum panis, qui de caelo descendi ”, |
42 et dicebant: “ Nonne hic est Iesus filius Ioseph, cuius nos novimus patrem et matrem? Quomodo dicit nunc: “De caelo descendi”? ”. |
43 Respondit Iesus et dixit eis: “ Nolite murmurare in invicem. |
44 Nemo potest venire ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit eum; et ego resuscitabo eum in novissimo die. |
45 Est scriptum in Prophetis: “Et erunt omnes docibiles Dei “. Omnis, qui audivit a Patre et didicit, venit ad me. |