33 Locutus est Dominus ad Moysen et Aaron dicens: |
34 “ Cum ingressi fueritis terram Chanaan, quam ego dabo vobis in possessionem, si fuerit plaga leprae in aedibus terrae possessionis vestrae, |
35 ibit, cuius est domus, nuntians sacerdoti et dicet: "Quasi plaga videtur mihi esse in domo mea". |
36 At ille praecipiet, ut efferant universa de domo, priusquam ingrediatur eam, et videat plagam, ne immunda fiant omnia, quae in domo sunt. Intrabitque postea, ut consideret domum; |
37 et, cum viderit in parietibus illius quasi valliculas pallore sive rubore deformes et humiliores superficie reliqua, |
38 egredietur ostium domus et statim claudet eam septem diebus. |
39 Reversusque die septimo considerabit eam; si invenerit crevisse plagam, |
40 iubebit erui lapides, in quibus plaga est, et proici eos extra civitatem in loco immundo; |
41 domum autem ipsam radi intrinsecus per circuitum et spargi pulverem rasurae extra urbem in locum immundum |
42 lapidesque alios reponi pro his, qui ablati fuerint, et luto alio liniri domum. |
43 Sin autem plaga rursum effloruerit in domo, postquam eruti sunt lapides et pulvis erasus et alia terra lita, |
44 et ingressus sacerdos viderit crevisse plagam in domo: lepra est maligna et domus immunda. |
45 Quam statim destruent et lapides eius ac ligna atque universum pulverem domus proicient extra oppidum in loco immundo. |
46 Qui intraverit domum, quando clausa est, immundus erit usque ad vesperum; |
47 et, qui dormierit in ea vel comederit quippiam, lavabit vestimenta sua. |
48 Quod si introiens sacerdos viderit plagam non crevisse in domo, postquam denuo lita est, mundam eam esse decernet, reddita sanitate. |
49 Et in purificationem eius sumet duas aves lignumque cedrinum et vermiculum atque hyssopum |
50 et, immolata una avi in vase fictili super aquas vivas, |
51 tollet lignum cedrinum et hyssopum et coccum et avem vivam et intinguet omnia in sanguine avis immolatae atque in aquis viventibus et asperget domum septies; |
52 purificabitque eam tam in sanguine avis quam in aquis viventibus et in avi viva lignoque cedrino et hyssopo atque vermiculo; |
53 cumque dimiserit avem avolare extra urbem in agrum libere, expiabit domum, et erit munda. |