28 Et his dictis, praecedebat ascendens Hierosolymam. |
29 Et factum est, cum appropinquasset ad Bethfage et Bethaniam, ad montem, qui vocatur Oliveti, misit duos discipulos |
30 dicens: “ Ite in castellum, quod contra est, in quod introeuntes invenietis pullum asinae alligatum, cui nemo umquam hominum sedit; solvite illum et adducite. |
31 Et si quis vos interrogaverit: “Quare solvitis?”, sic dicetis: “Dominus eum necessarium habet” ”. |
32 Abierunt autem, qui missi erant, et invenerunt, sicut dixit illis. |
33 Solventibus autem illis pullum, dixerunt domini eius ad illos: “ Quid solvitis pullum? ”. |
34 At illi dixerunt: “ Dominus eum necessarium habet ”. |
35 Et duxerunt illum ad Iesum; et iactantes vestimenta sua supra pullum, imposuerunt Iesum. |
36 Eunte autem illo, substernebant vestimenta sua in via. |
37 Et cum appropinquaret iam ad descensum montis Oliveti, coeperunt omnis multitudo discipulorum gaudentes laudare Deum voce magna super omnibus, quas viderant, virtutibus |
38 dicentes: “ Benedictus, qui venit rex in nomine Domini! Pax in caelo, et gloria in excelsis! ”. |
39 Et quidam pharisaeorum de turbis dixerunt ad illum: “ Magister, increpa discipulos tuos! ”. |
40 Et respondens dixit: “ Dico vobis: Si hi tacuerint, lapides clamabunt! ”. |
41 Et ut appropinquavit, videns civitatem flevit super illam |
42 dicens: “ Si cognovisses et tu in hac die, quae ad pacem tibi! Nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis. |
43 Quia venient dies in te, et circumdabunt te inimici tui vallo et obsidebunt te et coangustabunt te undique |
44 et ad terram prosternent te et filios tuos, qui in te sunt, et non relinquent in te lapidem super lapidem, eo quod non cognoveris tempus visitationis tuae ”. |