1 Prima autem sabbatorum, valde diluculo venerunt ad monumentum portantes, quae paraverant, aromata. |
2 Et invenerunt lapidem revolutum a monumento; |
3 et ingressae non invenerunt corpus Domini Iesu. |
4 Et factum est, dum mente haesitarent de isto, ecce duo viri steterunt secus illas in veste fulgenti. |
5 Cum timerent autem et declinarent vultum in terram, dixerunt ad illas: “ Quid quaeritis viventem cum mortuis? |
6 Non est hic, sed surrexit. Recordamini qualiter locutus est vobis, cum adhuc in Galilaea esset, |
7 dicens: “Oportet Filium hominis tradi in manus hominum peccatorum et crucifigi et die tertia resurgere” ”. |
8 Et recordatae sunt verborum eius |
9 et regressae a monumento nuntiaverunt haec omnia illis Undecim et ceteris omnibus. |
10 Erat autem Maria Magdalene et Ioanna et Maria Iacobi; et ceterae cum eis dicebant ad apostolos haec. |
11 Et visa sunt ante illos sicut deliramentum verba ista, et non credebant illis. |
12 Petrus autem surgens cucurrit ad monumentum et procumbens videt linteamina sola; et rediit ad sua mirans, quod factum fuerat. |