36 Dum haec autem loquuntur, ipse stetit in medio eorum et dicit eis: “ Pax vobis! ”. |
37 Conturbati vero et conterriti existimabant se spiritum videre. |
38 Et dixit eis: “ Quid turbati estis, et quare cogitationes ascendunt in corda vestra? |
39 Videte manus meas et pedes meos, quia ipse ego sum! Palpate me et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere ”. |
40 Et cum hoc dixisset, ostendit eis manus et pedes. |
41 Adhuc autem illis non credentibus prae gaudio et mirantibus, dixit eis: “ Habetis hic aliquid, quod manducetur? ”. |
42 At illi obtulerunt ei partem piscis assi. |
43 Et sumens, coram eis manducavit. |
44 Et dixit ad eos: “ Haec sunt verba, quae locutus sum ad vos, cum adhuc essem vobiscum, quoniam necesse est impleri omnia, quae scripta sunt in Lege Moysis et Prophetis et Psalmis de me ”. |
45 Tunc aperuit illis sensum, ut intellegerent Scripturas. |
46 Et dixit eis: “ Sic scriptum est, Christum pati et resurgere a mortuis die tertia, |
47 et praedicari in nomine eius paenitentiam in remissionem peccatorum in omnes gentes, incipientibus ab Ierusalem. |
48 Vos estis testes horum. |
49 Et ecce ego mitto promissum Patris mei in vos; vos autem sedete in civitate, quoadusque induamini virtutem ex alto ”. |