1 Iesus autem plenus Spiritu Sancto regressus est ab Iordane et agebatur in Spiritu in deserto |
2 diebus quadraginta et tentabatur a Diabolo. Et nihil manducavit in diebus illis et, consummatis illis, esuriit. |
3 Dixit autem illi Diabolus: “ Si Filius Dei es, dic lapidi huic, ut panis fiat ”. |
4 Et respondit ad illum Iesus: “ Scriptum est: “Non in pane solo vivet homo” ”. |
5 Et sustulit illum et ostendit illi omnia regna orbis terrae in momento temporis; |
6 et ait ei Diabolus: “ Tibi dabo potestatem hanc universam et gloriam illorum, quia mihi tradita est, et, cui volo, do illam: |
7 tu ergo, si adoraveris coram me, erit tua omnis ”. |
8 Et respondens Iesus dixit illi: “ Scriptum est: “Dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies” ”. |
9 Duxit autem illum in Ierusalem et statuit eum supra pinnam templi et dixit illi: “ Si Filius Dei es, mitte te hinc deorsum. |
10 Scriptum est enim: “Angelis suis mandabit de te, ut conservent te” |
11 et: “In manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum” ”. |
12 Et respondens Iesus ait illi: “ Dictum est: “Non tentabis Dominum Deum tuum” ”. |
13 Et consummata omni tentatione, Diabolus recessit ab illo usque ad tempus. |