14 Et regressus est Iesus in virtute Spiritus in Galilaeam. Et fama exiit per universam regionem de illo. |
15 Et ipse docebat in synagogis eorum et magnificabatur ab omnibus. |
16 Et venit Nazareth, ubi erat nutritus, et intravit secundum consuetudinem suam die sabbati in synagogam et surrexit legere. |
17 Et tradi tus est illi liber prophetae Isaiae; et ut revolvit librum, invenit locum, ubi scriptum erat: |
18 “ Spiritus Domini super me; propter quod unxit me evangelizare pauperibus, misit me praedicare captivis remissionem et caecis visum, dimittere confractos in remissione, |
19 praedicare annum Domini acceptum ”. |
20 Et cum plicuisset librum, reddidit ministro et sedit; et omnium in synagoga oculi erant intendentes in eum. |
21 Coepit autem dicere ad illos: “ Hodie impleta est haec Scriptura in auribus vestris ”. |
22 Et omnes testimonium illi dabant et mirabantur in verbis gratiae, quae procedebant de ore ipsius, et dicebant: “ Nonne hic filius est Ioseph? ”. |
23 Et ait illis: “ Utique dicetis mihi hanc similitudinem: “Medice, cura teipsum; quanta audivimus facta in Capharnaum, fac et hic in patria tua” ”. |
24 Ait autem: “ Amen dico vobis: Nemo propheta acceptus est in patria sua. |
25 In veritate autem dico vobis: Multae viduae erant in diebus Eliae in Israel, quando clausum est caelum annis tribus et mensibus sex, cum facta est fames magna in omni terra; |
26 et ad nullam illarum missus est Elias nisi in Sarepta Sidoniae ad mulierem viduam. |
27 Et multi leprosi erant in Israel sub Eliseo propheta; et nemo eorum mundatus est nisi Naaman Syrus ”. |
28 Et repleti sunt omnes in synagoga ira haec audientes; |
29 et surrexerunt et eiecerunt illum extra civitatem et duxerunt illum usque ad supercilium montis, supra quem civitas illorum erat aedificata, ut praecipitarent eum. |
30 Ipse autem transiens per medium illorum ibat. |