Библия-Центр
РУ
Вся Библия
Nova Vulgata (lat)

Evangelium secundum Lucam, Caput 7,  versae 17-30

17 Et exiit hic sermo in universam Iudaeam de eo et omnem circa regionem.
18 Et nuntiaverunt Ioanni discipuli eius de omnibus his.
19 Et convocavit duos de discipulis suis Ioannes et misit ad Dominum dicens: “ Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? ”.
20 Cum autem venissent ad eum viri, dixerunt: “ Ioannes Baptista misit nos ad te dicens: “Tu es qui venturus es, an alium exspectamus?” ”.
21 In ipsa hora curavit multos a languoribus et plagis et spiritibus malis et caecis multis donavit visum.
22 Et respondens dixit illis: “ Euntes nuntiate Ioanni, quae vidistis et audistis: caeci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur et surdi audiunt, mortui resurgunt, pauperes evangelizantur;
23 et beatus est, quicumque non fuerit scandalizatus in me ”.
24 Et cum discessissent nuntii Ioannis, coepit dicere de Ioanne ad turbas: “ Quid existis in desertum videre? Arundinem vento moveri?
25 Sed quid existis videre? Hominem mollibus vestimentis indutum? Ecce, qui in veste pretiosa sunt et deliciis, in domibus regum sunt.
26 Sed quid existis videre? Prophetam? Utique, dico vobis, et plus quam prophetam.
27 Hic est, de quo scriptum est:
“Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam,
qui praeparabit viam tuam ante te”.
28 Dico vobis: Maior inter natos mulierum Ioanne nemo est; qui autem minor est in regno Dei, maior est illo.
29 Et omnis populus audiens et publicani iustificaverunt Deum, baptizati baptismo Ioannis;
30 pharisaei autem et legis periti consilium Dei spreverunt in semetipsos, non baptizati ab eo.
Читать далее:Evangelium secundum Lucam, Caput 7

Благодаря регистрации Вы можете подписаться на рассылку текстов любого из планов чтения Библии

Мы планируем постепенно развивать возможности самостоятельной настройки сайта и другие дополнительные сервисы для зарегистрированных пользователей, так что советуем регистрироваться уже сейчас (разумеется, бесплатно).