Библия-Центр
РУ
Вся Библия
Nova Vulgata (lat)

Evangelium secundum Lucam, Caput 9,  versae 28-62

28 Factum est autem post haec verba fere dies octo, et assumpsit Petrum et Ioannem et Iacobum et ascendit in montem, ut oraret.
29 Et facta est, dum oraret, species vultus eius altera, et vestitus eius albus, refulgens.
30 Et ecce duo viri loquebantur cum illo, et erant Moyses et Elias,
31 qui visi in gloria dicebant exodum eius, quam completurus erat in Ierusalem.
32 Petrus vero et qui cum illo gravati erant somno; et evigilantes viderunt gloriam eius et duos viros, qui stabant cum illo.
33 Et factum est, cum discederent ab illo, ait Petrus ad Iesum: “ Praeceptor, bonum est nos hic esse; et faciamus tria tabernacula: unum tibi et unum Moysi et unum Eliae ”, nesciens quid diceret.
34 Haec autem illo loquente, facta est nubes et obumbravit eos; et timuerunt intrantibus illis in nubem.
35 Et vox facta est de nube dicens: “ Hic est Filius meus electus; ipsum audite ”.
36 Et dum fieret vox, inventus est Iesus solus. Et ipsi tacuerunt et nemini dixerunt in illis diebus quidquam ex his, quae viderant.
37 Factum est autem in sequenti die, descendentibus illis de monte, occurrit illi turba multa.
38 Et ecce vir de turba exclamavit dicens: “ Magister, obsecro te, respice in filium meum, quia unicus est mihi;
39 et ecce spiritus apprehendit illum, et subito clamat, et dissipat eum cum spuma et vix discedit ab eo dilanians eum;
40 et rogavi discipulos tuos, ut eicerent illum, et non potuerunt ”.
41 Respondens autem Iesus dixit: “ O generatio infidelis et perversa, usquequo ero apud vos et patiar vos? Adduc huc filium tuum ”.
42 Et cum accederet, elisit illum daemonium et dissipavit. Et increpavit Iesus spiritum immundum et sanavit puerum et reddidit illum patri eius.
43 Stupebant autem omnes in magnitudine Dei.
Omnibusque mirantibus in omnibus, quae faciebat, dixit ad discipulos suos:
44 “ Ponite vos in auribus vestris sermones istos: Filius enim hominis futurum est ut tradatur in manus hominum ”.
45 At illi ignorabant verbum istud, et erat velatum ante eos, ut non sentirent illud, et time bant interrogare eum de hoc verbo.
46 Intravit autem cogitatio in eos, quis eorum maior esset.
47 At Iesus sciens cogitationem cordis illorum, apprehendens puerum statuit eum secus se
48 et ait illis: “ Quicumque susceperit puerum istum in nomine meo, me recipit; et, quicumque me receperit, recipit eum, qui me misit; nam qui minor est inter omnes vos, hic maior est ”.
49 Respondens autem Ioannes dixit: “ Praeceptor, vidimus quendam in nomine tuo eicientem daemonia et prohibuimus eum, quia non sequitur nobiscum ”.
50 Et ait ad illum Iesus: “ Nolite prohibere; qui enim non est adversus vos, pro vobis est ”.
51 Factum est autem, dum complerentur dies assumptionis eius, et ipse faciem suam firmavit, ut iret Ierusalem,
52 et misit nuntios ante conspectum suum. Et euntes intraverunt in castellum Samaritanorum, ut pararent illi.
53 Et non receperunt eum, quia facies eius erat euntis Ierusalem.
54 Cum vidissent autem discipuli Iacobus et Ioannes, dixerunt: “ Domine, vis dicamus, ut ignis descendat de caelo et consumat illos? ”.
55 Et conversus increpavit illos.
56 Et ierunt in aliud castellum.
57 Et euntibus illis in via, dixit quidam ad illum: “ Sequar te, quocumque ieris ”.
58 Et ait illi Iesus: “ Vulpes foveas habent, et volucres caeli nidos, Filius autem hominis non habet, ubi caput reclinet ”.
59 Ait autem ad alterum: “ Sequere me ”. Ille autem dixit: “ Domine, permitte mihi primum ire et sepelire patrem meum ”.
60 Dixitque ei Iesus: “ Sine, ut mortui sepeliant mortuos suos; tu autem vade, annuntia regnum Dei ”.
61 Et ait alter: “ Sequar te, Domine, sed primum permitte mihi renuntiare his, qui domi sunt ”.
62 Ait ad illum Iesus: “ Nemo mittens manum suam in aratrum et aspiciens retro, aptus est regno Dei ”.
Читать далее:Evangelium secundum Lucam, Caput 10

Благодаря регистрации Вы можете подписаться на рассылку текстов любого из планов чтения Библии

Мы планируем постепенно развивать возможности самостоятельной настройки сайта и другие дополнительные сервисы для зарегистрированных пользователей, так что советуем регистрироваться уже сейчас (разумеется, бесплатно).