10 Numquid non pater unus omnium nostrum? Numquid non Deus unus creavit nos? Quare ergo dolum facit unusquisque nostrum cum fratre suo, violans pactum patrum nostrorum? |
11 Dolum fecit Iuda, et abominatio facta est in Israel et in Ierusalem, quia contaminavit Iuda sanctuarium Domini, quod diligit, et accepit uxorem filiam dei alieni. |
12 Disperdet Dominus virum, qui fecerit hoc, filium et nepotem, de tabernaculis Iacob et de offerentibus munus Domino exercituum. |
13 Et hoc rursum facitis: operitis lacrimis altare Domini, fletu et mugitu, ita ut non respiciam ultra ad sacrificium nec accipiam placabile quid de manu vestra; |
14 et dicitis: “Quam ob causam?”. Quia Dominus testificatus est inter te et uxorem adulescentiae tuae, cui tu factus es infidelis; et haec particeps tua et uxor foederis tui. |
15 Nonne unitatem fecit carnis et spiritus? Et quid unitas quaerit nisi semen a Deo? Custodite ergo spiritum vestrum; et uxori adulescentiae tuae noli esse infidelis. |
16 Si quis odio dimittit, dicit Dominus, Deus Israel, operit iniquitas vestimentum eius, dicit Dominus exercituum. Custodite spiritum vestrum et nolite esse infideles. |