9 Nunc quare clamas clamore magno? Numquid rex non est in te, aut consiliarius tuus periit, quia comprehendit te dolor sicut parturientem? |
10 Dole et satage, filia Sion, quasi parturiens; quia nunc egredieris de civitate et habitabis in campo et venies usque ad Babylonem; ibi liberaberis, ibi redimet te Dominus de manu inimicorum tuorum. |
11 Nunc autem congregatae sunt super te gentes multae, quae dicunt: “Profanetur, et aspiciat in Sion oculus noster ”. |
12 Ipsi autem non cognoverunt cogitationes Domini et non intellexerunt consilium eius, quia congregavit eos quasi manipulos in area. |
13 Surge et tritura, filia Sion, quia cornu tuum ponam ferreum et ungulas tuas ponam aereas, et comminues populos multos et vovebis Domino rapinas eorum et divitias eorum Domino universae terrae. |