1 Initium evangelii Iesu Christi Filii Dei. |
2 Sicut scriptum est in Isaia propheta: “ Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam; |
3 vox clamantis in deserto: “Parate viam Domini, rectas facite semitas eius” ”, |
4 fuit Ioannes Baptista in deserto praedicans baptismum paenitentiae in remissionem peccatorum. |
5 Et egrediebatur ad illum omnis Iudaeae regio et Hierosolymitae universi et baptizabantur ab illo in Iordane flumine confitentes peccata sua. |
6 Et erat Ioannes vestitus pilis cameli, et zona pellicea circa lumbos eius, et locustas et mel silvestre edebat. |
7 Et praedicabat dicens: “ Venit fortior me post me, cuius non sum dignus procumbens solvere corrigiam calceamentorum eius. |
8 Ego baptizavi vos aqua; ille vero baptizabit vos in Spiritu Sancto ”. |
9 Et factum est in diebus illis, venit Iesus a Nazareth Galilaeae et baptizatus est in Iordane ab Ioanne. |
10 Et statim ascendens de aqua vidit apertos caelos et Spiritum tamquam columbam descendentem in ipsum; |
11 et vox facta est de caelis: “ Tu es Filius meus dilectus; in te complacui ”. |
12 Et statim Spiritus expellit eum in desertum. |
13 Et erat in deserto quadraginta diebus et tentabatur a Satana; eratque cum bestiis, et angeli ministrabant illi. |
14 Postquam autem traditus est Ioannes, venit Iesus in Galilaeam praedicans evangelium Dei |
15 et dicens: “ Impletum est tempus, et appropinquavit regnum Dei; paenitemini et credite evangelio ”. |
16 Et praeteriens secus mare Galilaeae vidit Simonem et Andream fratrem Simonis mittentes in mare; erant enim piscatores. |
17 Et dixit eis Iesus: “ Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum ”. |
18 Et protinus, relictis retibus, secuti sunt eum. |
19 Et progressus pusillum vidit Iacobum Zebedaei et Ioannem fratrem eius, et ipsos in navi componentes retia, |
20 et statim vocavit illos. Et, relicto patre suo Zebedaeo in navi cum mercennariis, abierunt post eum. |
21 Et ingrediuntur Capharnaum. Et statim sabbatis ingressus synagogam docebat. |
22 Et stupebant super doctrina eius: erat enim docens eos quasi potestatem habens et non sicut scribae. |
23 Et statim erat in synagoga eorum homo in spiritu immundo; et exclamavit |
24 dicens: “ Quid nobis et tibi, Iesu Nazarene? Venisti perdere nos? Scio qui sis: Sanctus Dei ”. |
25 Et comminatus est ei Iesus dicens: “ Obmutesce et exi de homine! ”. |
26 Et discerpens eum spiritus immundus et exclamans voce magna exivit ab eo. |
27 Et mirati sunt omnes, ita ut conquirerent inter se dicentes: “ Quidnam est hoc? Doctrina nova cum potestate; et spiritibus immundis imperat, et oboediunt ei ”. |
28 Et processit rumor eius statim ubique in omnem regionem Galilaeae. |
29 Et protinus egredientes de synagoga venerunt in domum Simonis et Andreae cum Iacobo et Ioanne. |
30 Socrus autem Simonis decumbebat febricitans; et statim dicunt ei de illa. |
31 Et accedens elevavit eam apprehensa manu; et dimisit eam febris, et ministrabat eis. |
32 Vespere autem facto, cum occidisset sol, afferebant ad eum omnes male habentes et daemonia habentes; |
33 et erat omnis civitas congregata ad ianuam. |
34 Et curavit multos, qui vexabantur variis languoribus, et daemonia multa eiecit et non sinebat loqui daemonia, quoniam sciebant eum. |
35 Et diluculo valde mane surgens egressus est et abiit in desertum locum ibique orabat. |
36 Et persecutus est eum Simon et qui cum illo erant; |
37 et cum invenissent eum, dixerunt ei: “ Omnes quaerunt te! ”. |
38 Et ait illis: “ Eamus alibi in proximos vicos, ut et ibi praedicem: ad hoc enim veni ”. |
39 Et venit praedicans in synagogis eorum per omnem Galilaeam et daemonia eiciens. |
40 Et venit ad eum leprosus deprecans eum et genu flectens et dicens ei: “ Si vis, potes me mundare ”. |
41 Et misertus extendens manum suam tetigit eum et ait illi: “ Volo, mundare! ”; |
42 et statim discessit ab eo lepra, et mundatus est. |
43 Et infremuit in eum statimque eiecit illum |
44 et dicit ei: “Vide, nemini quidquam dixeris; sed vade, ostende te sacerdoti et offer pro emundatione tua, quae praecepit Moyses, in testimonium illis ”. |
45 At ille egressus coepit praedicare multum et diffamare sermonem, ita ut iam non posset manifesto in civitatem introire, sed foris in desertis locis erat; et conveniebant ad eum undique.
|