14 Cum autem videritis abominationem desolationis stantem, ubi non debet, qui legit, intellegat: tunc, qui in Iudaea sunt, fugiant in montes; |
15 qui autem super tectum, ne descendat nec introeat, ut tollat quid de domo sua; |
16 et, qui in agro erit, non revertatur retro tollere vestimentum suum. |
17 Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus! |
18 Orate vero, ut hieme non fiat: |
19 erunt enim dies illi tribulatio talis, qualis non fuit ab initio creaturae, quam condidit Deus, usque nunc, neque fiet. |
20 Et nisi breviasset Dominus dies, non fuisset salva omnis caro. Sed propter electos, quos elegit, breviavit dies. |
21 Et tunc, si quis vobis dixerit: “Ecce hic est Christus, ecce illic”, ne credideritis. |
22 Exsurgent enim pseudochristi et pseudoprophetae et dabunt signa et portenta ad seducendos, si potest fieri, electos. |
23 Vos autem videte; praedixi vobis omnia. |
24 Sed in illis diebus post tribulationem illam sol contenebrabitur, et luna non dabit splendorem suum, |
25 et erunt stellae de caelo decidentes, et virtutes, quae sunt in caelis, movebuntur. |
26 Et tunc videbunt Filium hominis venientem in nubibus cum virtute multa et gloria. |
27 Et tunc mittet angelos et congregabit electos suos a quattuor ventis, a summo terrae usque ad summum caeli. |