Библия-Центр
РУ
Вся Библия
Nova Vulgata (lat)

Evangelium secundum Marcum, Caput 3,  versae 22-29

22 Et scribae, qui ab Hierosolymis descenderant, dicebant: “ Beelzebul habet ” et: “ In principe daemonum eicit daemonia ”.
23 Et convocatis eis, in parabolis dicebat illis: “ Quomodo potest Satanas Satanam eicere?
24 Et si regnum in se dividatur, non potest stare regnum illud;
25 et si domus in semetipsam dispertiatur, non poterit domus illa stare.
26 Et si Satanas consurrexit in semetipsum et dispertitus est, non potest stare, sed finem habet.
27 Nemo autem potest in domum fortis ingressus vasa eius diripere, nisi prius fortem alliget; et tunc domum eius diripiet.
28 Amen dico vobis: Omnia dimittentur filiis hominum peccata et blasphemiae, quibus blasphemaverint;
29 qui autem blasphemaverit in Spiritum Sanctum, non habet remissionem in aeternum, sed reus est aeterni delicti ”.
Читать далее:Evangelium secundum Marcum, Caput 3

Благодаря регистрации Вы можете подписаться на рассылку текстов любого из планов чтения Библии

Мы планируем постепенно развивать возможности самостоятельной настройки сайта и другие дополнительные сервисы для зарегистрированных пользователей, так что советуем регистрироваться уже сейчас (разумеется, бесплатно).