1 Et egressus est inde et venit in patriam suam, et sequuntur il lum discipuli sui. |
2 Et facto sabbato, coepit in synagoga docere; et multi audientes admirabantur dicentes: “ Unde huic haec, et quae est sapientia, quae data est illi, et virtutes tales, quae per manus eius efficiuntur? |
3 Nonne iste est faber, filius Mariae et frater Iacobi et Iosetis et Iudae et Simonis? Et nonne sorores eius hic nobiscum sunt? ”. Et scandalizabantur in illo. |
4 Et dicebat eis Iesus: “ Non est propheta sine honore nisi in patria sua et in cognatione sua et in domo sua ”. |
5 Et non poterat ibi virtutem ullam facere, nisi paucos infirmos impositis manibus curavit; |
6 et mirabatur propter incredulitatem eorum. Et circumibat castella in circuitu docens. |
7 Et convocat Duodecim et coepit eos mittere binos et dabat illis potestatem in spiritus immundos; |
8 et praecepit eis, ne quid tollerent in via nisi virgam tantum: non panem, non peram neque in zona aes, |
9 sed ut calcearentur sandaliis et ne induerentur duabus tunicis. |
10 Et dicebat eis: “ Quocumque introieritis in domum, illic manete, donec exeatis inde. |
11 Et quicumque locus non receperit vos nec audierint vos, exeuntes inde excutite pulverem de pedibus vestris in testimonium illis ”. |
12 Et exeuntes praedicaverunt, ut paenitentiam agerent; |
13 et daemonia multa eiciebant et ungebant oleo multos aegrotos et sanabant. |
14 Et audivit Herodes rex; manifestum enim factum est nomen eius. Et dicebant: “ Ioannes Baptista resurrexit a mortuis, et propterea inoperantur virtutes in illo ”. |
15 Alii autem dicebant: “ Elias est ”. Alii vero dicebant: “ Propheta est, quasi unus ex prophetis ”. |
16 Quo audito, Herodes aiebat: “ Quem ego decollavi Ioannem, hic resurrexit! ”. |
17 Ipse enim Herodes misit ac tenuit Ioannem et vinxit eum in carcere propter Herodiadem uxorem Philippi fratris sui, quia duxerat eam. |
18 Dicebat enim Ioannes Herodi: “ Non licet tibi habere uxorem fratris tui ”. |
19 Herodias autem insidiabatur illi et volebat occidere eum nec poterat: |
20 Herodes enim metuebat Ioannem, sciens eum virum iustum et sanctum, et custodiebat eum, et, audito eo, multum haesitabat et libenter eum audiebat. |
21 Et cum dies opportunus accidisset, quo Herodes natali suo cenam fecit principibus suis et tribunis et primis Galilaeae, |
22 cumque introisset filia ipsius Herodiadis et saltasset, placuit Herodi simulque recumbentibus. Rex ait puellae: “ Pete a me, quod vis, et dabo tibi ”. |
23 Et iuravit illi multum: “ Quidquid petieris a me, dabo tibi, usque ad dimidium regni mei ”. |
24 Quae cum exisset, dixit matri suae: “ Quid petam? ”. At illa dixit: “ Caput Ioannis Baptistae ”. |
25 Cumque introisset statim cum festinatione ad regem, petivit dicens: “ Volo ut protinus des mihi in disco caput Ioannis Baptistae ”. |
26 Et contristatus rex, propter iusiurandum et propter recumbentes noluit eam decipere; |
27 et statim misso spiculatore rex praecepit afferri caput eius. Et abiens decollavit eum in carcere |
28 et attulit caput eius in disco; et dedit illud puellae, et puella dedit illud matri suae. |
29 Quo audito, discipuli eius venerunt et tulerunt corpus eius et posuerunt illud in monumento. |
30 Et convenientes apostoli ad Iesum renuntiaverunt illi omnia, quae egerant et docuerant. |
31 Et ait illis: “ Venite vos ipsi seorsum in desertum locum et requiescite pusillum ”. Erant enim, qui veniebant et redibant, multi, et nec manducandi spatium habebant. |
32 Et abierunt in navi in desertum locum seorsum. |
33 Et viderunt eos abeuntes et cognoverunt multi; et pedestre de omnibus civitatibus concurrerunt illuc et praevenerunt eos. |
34 Et exiens vidit multam turbam et misertus est super eos, quia erant sicut oves non habentes pastorem, et coepit docere illos multa. |
35 Et cum iam hora multa facta esset, accesserunt discipuli eius dicentes: “ Desertus est locus hic, et hora iam est multa; |
36 dimitte illos, ut euntes in villas et vicos in circuitu emant sibi, quod manducent ”. |
37 Respondens autem ait illis: “ Date illis vos manducare ”. Et dicunt ei: “ Euntes emamus denariis ducentis panes et dabimus eis manducare? ”. |
38 Et dicit eis: “ Quot panes habetis? Ite, videte ”. Et cum cognovissent, dicunt: “ Quinque et duos pisces ”. |
39 Et praecepit illis, ut accumbere facerent omnes secundum contubernia super viride fenum. |
40 Et discubuerunt secundum areas per centenos et per quinquagenos. |
41 Et acceptis quinque panibus et duobus piscibus, intuens in caelum benedixit et fregit panes et dabat discipulis suis, ut ponerent ante eos; et duos pisces divisit omnibus. |
42 Et manducaverunt omnes et saturati sunt; |
43 et sustulerunt fragmenta duodecim cophinos plenos, et de piscibus. |
44 Et erant, qui manducaverunt panes, quinque milia virorum. |
45 Et statim coegit discipulos suos ascendere navem, ut praecederent trans fretum ad Bethsaidam, dum ipse dimitteret populum. |
46 Et cum dimisisset eos, abiit in montem orare. |
47 Et cum sero factum esset, erat navis in medio mari, et ipse solus in terra. |
48 Et videns eos laborantes in remigando, erat enim ventus contrarius eis, circa quartam vigiliam noctis venit ad eos ambulans super mare et volebat praeterire eos. |
49 At illi, ut viderunt eum ambulantem super mare, putaverunt phantasma esse et exclamaverunt; |
50 omnes enim eum viderunt et conturbati sunt. Statim autem locutus est cum eis et dicit illis: “ Confidite, ego sum; nolite timere! ”. |
51 Et ascendit ad illos in navem, et cessavit ventus. Et valde nimis intra se stupebant; |
52 non enim intellexerant de panibus, sed erat cor illorum obcaecatum. |
53 Et cum transfretassent in terram, pervenerunt Gennesaret et applicuerunt. |
54 Cumque egressi essent de navi, continuo cognoverunt eum |
55 et percurrentes universam regionem illam coeperunt in grabatis eos, qui se male habebant, circumferre, ubi audiebant eum esse. |
56 Et quocumque introibat in vicos aut in civitates vel in villas, in plateis ponebant infirmos; et deprecabantur eum, ut vel fimbriam vestimenti eius tangerent; et, quotquot tangebant eum, salvi fiebant.
|