1 Liber generationis Iesu Christi filii David filii Abraham. |
2 Abraham genuit Isaac, Isaac autem genuit Iacob, Iacob autem genuit Iudam et fratres eius, |
3 Iudas autem genuit Phares et Zara de Thamar, Phares autem genuit Esrom, Esrom autem genuit Aram, |
4 Aram autem genuit Aminadab, Aminadab autem genuit Naasson, Naasson autem genuit Salmon, |
5 Salmon autem genuit Booz de Rahab, Booz autem genuit Obed ex Ruth, Obed autem genuit Iesse, |
6 Iesse autem genuit David regem. David autem genuit Salomonem ex ea, quae fuit Uriae, |
7 Salomon autem genuit Roboam, Roboam autem genuit Abiam, Abia autem genuit Asa, |
8 Asa autem genuit Iosaphat, Iosaphat autem genuit Ioram, Ioram autem genuit Oziam, |
9 Ozias autem genuit Ioatham, Ioatham autem genuit Achaz, Achaz autem genuit Ezechiam, |
10 Ezechias autem genuit Manassen, Manasses autem genuit Amon, Amon autem genuit Iosiam, |
11 Iosias autem genuit Iechoniam et fratres eius in transmigratione Babylonis. |
12 Et post transmigrationem Babylonis Iechonias genuit Salathiel, Salathiel autem genuit Zorobabel, |
13 Zorobabel autem genuit Abiud, Abiud autem genuit Eliachim, Eliachim autem genuit Azor, |
14 Azor autem genuit Sadoc, Sadoc autem genuit Achim, Achim autem genuit Eliud, |
15 Eliud autem genuit Eleazar, Eleazar autem genuit Matthan, Matthan autem genuit Iacob, |
16 Iacob autem genuit Ioseph virum Mariae, de qua natus est Iesus, qui vocatur Christus. |
17 Omnes ergo generationes ab Abraham usque ad David generationes quattuordecim; et a David usque ad transmigrationem Babylonis generationes quattuordecim; et a transmigratione Babylonis usque ad Christum generationes quattuordecim. |
18 Iesu Christi autem generatio sic erat. Cum esset desponsata mater eius Maria Ioseph, antequam convenirent inventa est in utero habens de Spiritu Sancto. |
19 Ioseph autem vir eius, cum esset iustus et nollet eam traducere, voluit occulte dimittere eam. |
20 Haec autem eo cogitante, ecce angelus Domini in somnis apparuit ei dicens: “ Ioseph fili David, noli timere accipere Mariam coniugem tuam. Quod enim in ea natum est, de Spiritu Sancto est; |
21 pariet autem filium, et vocabis nomen eius Iesum: ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum ”. |
22 Hoc autem totum factum est, ut adimpleretur id, quod dictum est a Domino per prophetam dicentem: |
23 “ Ecce, virgo in utero habebit et pariet filium, et vocabunt nomen eius Emmanuel ”, quod est interpretatum Nobiscum Deus. |
24 Exsurgens autem Ioseph a somno fecit, sicut praecepit ei angelus Domini, et accepit coniugem suam; |
25 et non cognoscebat eam, donec peperit filium, et vocavit nomen eius Iesum.
|