20 Tunc coepit exprobrare civitatibus, in quibus factae sunt plurimae virtutes eius, quia non egissent paenitentiam: |
21 “ Vae tibi, Chorazin! Vae tibi, Bethsaida! Quia si in Tyro et Sidone factae essent virtutes, quae factae sunt in vobis, olim in cilicio et cinere paenitentiam egissent. |
22 Verumtamen dico vobis: Tyro et Sidoni remissius erit in die iudicii quam vobis. |
23 Et tu, Capharnaum, numquid usque in caelum exaltaberis? Usque in infernum descendes! Quia si in Sodomis factae fuissent virtutes, quae factae sunt in te, mansissent usque in hunc diem. |
24 Verumtamen dico vobis: Terrae Sodomorum remissius erit in die iudicii quam tibi ”. |
25 In illo tempore respondens Iesus dixit: “ Confiteor tibi, Pater, Domine caeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus et revelasti ea parvulis. |
26 Ita, Pater, quoniam sic fuit placitum ante te. |
27 Omnia mihi tradita sunt a Patre meo; et nemo novit Filium nisi Pater, neque Patrem quis novit nisi Filius et cui voluerit Filius revelare. |
28 Venite ad me, omnes, qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. |
29 Tollite iugum meum super vos et discite a me, quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris. |
30 Iugum enim meum suave, et onus meum leve est ”.
|