Библия-Центр
РУ
Вся Библия
Nova Vulgata (lat)

Evangelium secundum Matthaeum, Caput 12,  versae 1-8

In illo tempore abiit Iesus sabbatis per sata; discipuli autem eius esurierunt et coeperunt vellere spicas et manducare.
Pharisaei autem videntes dixerunt ei: “ Ecce discipuli tui faciunt, quod non licet facere sabbato ”.
At ille dixit eis: “ Non legistis quid fecerit David, quando esuriit, et qui cum eo erant?
Quomodo intravit in domum Dei et panes propositionis comedit, quod non licebat ei edere neque his, qui cum eo erant, nisi solis sacerdotibus?
Aut non legistis in Lege quia sabbatis sacerdotes in templo sabbatum violant et sine crimine sunt?
Dico autem vobis quia templo maior est hic.
Si autem sciretis quid est: “Misericordiam volo et non sacrificium”, numquam condemnassetis innocentes.
Dominus est enim Filius hominis sabbati ”.

Благодаря регистрации Вы можете подписаться на рассылку текстов любого из планов чтения Библии

Мы планируем постепенно развивать возможности самостоятельной настройки сайта и другие дополнительные сервисы для зарегистрированных пользователей, так что советуем регистрироваться уже сейчас (разумеется, бесплатно).