Библия-Центр
РУ
Вся Библия
Nova Vulgata (lat)

Evangelium secundum Matthaeum, Caput 13,  versae 1-9

In illo die exiens Iesus de domo sedebat secus mare;
et congregatae sunt ad eum turbae multae, ita ut in naviculam ascendens sederet, et omnis turba stabat in litore.
Et locutus est eis multa in parabolis dicens: “ Ecce exiit, qui seminat, seminare.
Et dum seminat, quaedam ceciderunt secus viam, et venerunt volucres et comederunt ea.
Alia autem ceciderunt in petrosa, ubi non habebant terram multam, et continuo exorta sunt, quia non habebant altitudinem terrae;
sole autem orto, aestuaverunt et, quia non habebant radicem, aruerunt.
Alia autem ceciderunt in spinas, et creverunt spinae et suffocaverunt ea.
Alia vero ceciderunt in terram bonam et dabant fructum: aliud centesimum, aliud sexagesimum, aliud tricesimum.
Qui habet aures, audiat ”.

Благодаря регистрации Вы можете подписаться на рассылку текстов любого из планов чтения Библии

Мы планируем постепенно развивать возможности самостоятельной настройки сайта и другие дополнительные сервисы для зарегистрированных пользователей, так что советуем регистрироваться уже сейчас (разумеется, бесплатно).