1 Et post dies sex assumit Iesus Petrum et Iacobum et Ioan nem fratrem eius et ducit illos in montem excelsum seorsum. |
2 Et transfiguratus est ante eos; et resplenduit facies eius sicut sol, vestimenta autem eius facta sunt alba sicut lux. |
3 Et ecce apparuit illis Moyses et Elias cum eo loquentes. |
4 Respondens autem Petrus dixit ad Iesum: “ Domine, bonum est nos hic esse. Si vis, faciam hic tria tabernacula: tibi unum et Moysi unum et Eliae unum ”. |
5 Adhuc eo loquente, ecce nubes lucida obumbravit eos; et ecce vox de nube dicens: “ Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui; ipsum audite ”. |
6 Et audientes discipuli ceciderunt in faciem suam et timuerunt valde. |
7 Et accessit Iesus et tetigit eos dixitque eis: “ Surgite et nolite timere ”. |
8 Levantes autem oculos suos, neminem viderunt nisi solum Iesum. |
9 Et descendentibus illis de monte, praecepit eis Iesus dicens: “ Nemini dixeritis visionem, donec Filius hominis a mortuis resurgat ”. |
10 Et interrogaverunt eum discipuli dicentes: “ Quid ergo scribae dicunt quod Eliam oporteat primum venire? ”. |
11 At ille respondens ait: “ Elias quidem venturus est et restituet omnia. |
12 Dico autem vobis quia Elias iam venit, et non cognoverunt eum, sed fecerunt in eo, quaecumque voluerunt; sic et Filius hominis passurus est ab eis ”. |
13 Tunc intellexerunt discipuli quia de Ioanne Baptista dixisset eis. |