Библия-Центр
РУ
Вся Библия
Nova Vulgata (lat)

Evangelium secundum Matthaeum, Caput 21,  versae 38-46

38 Agricolae autem videntes filium dixerunt intra se: “Hic est heres. Venite, occidamus eum et habebimus hereditatem eius”.
39 Et apprehensum eum eiecerunt extra vineam et occiderunt.
40 Cum ergo venerit dominus vineae, quid faciet agricolis illis? ”.
41 Aiunt illi: “ Malos male perdet et vineam locabit aliis agricolis, qui reddant ei fructum temporibus suis ”.
42 Dicit illis Iesus: “ Numquam legistis in Scripturis:
"Lapidem quem reprobaverunt aedificantes,
hic factus est in caput anguli;
a Domino factum est istud
et est mirabile in oculis nostris" ?
43 Ideo dico vobis quia auferetur a vobis regnum Dei et dabitur genti facienti fructus eius.
44 Et, qui ceciderit super lapidem istum confringetur; super quem vero ceciderit, conteret eum ”.
45 Et cum audissent principes sacerdotum et pharisaei parabolas eius, cognoverunt quod de ipsis diceret;
46 et quaerentes eum tenere, timuerunt turbas, quoniam sicut prophetam eum habebant.

Благодаря регистрации Вы можете подписаться на рассылку текстов любого из планов чтения Библии

Мы планируем постепенно развивать возможности самостоятельной настройки сайта и другие дополнительные сервисы для зарегистрированных пользователей, так что советуем регистрироваться уже сейчас (разумеется, бесплатно).