Библия-Центр
РУ
Вся Библия
Nova Vulgata (lat)

Evangelium secundum Matthaeum, Caput 22,  versae 1-14

Et respondens Iesus dixit ite rum in parabolis eis dicens:
“ Simile factum est regnum caelorum homini regi, qui fecit nuptias filio suo.
Et misit servos suos vocare invitatos ad nuptias, et nolebant venire.
Iterum misit alios servos dicens: “Dicite invitatis: Ecce prandium meum paravi, tauri mei et altilia occisa, et omnia parata; venite ad nuptias”.
Illi autem neglexerunt et abierunt, alius in villam suam, alius vero ad negotiationem suam;
reliqui vero tenuerunt servos eius et contumelia affectos occiderunt.
Rex autem iratus est et, missis exercitibus suis, perdidit homicidas illos et civitatem illorum succendit.
Tunc ait servis suis: “Nuptiae quidem paratae sunt, sed qui invitati erant, non fuerunt digni;
ite ergo ad exitus viarum, et quoscumque inveneritis, vocate ad nuptias”.
10 Et egressi servi illi in vias, congregaverunt omnes, quos invenerunt, malos et bonos; et impletae sunt nuptiae discumbentium.
11 Intravit autem rex, ut videret discumbentes, et vidit ibi hominem non vestitum veste nuptiali
12 et ait illi: “Amice, quomodo huc intrasti, non habens vestem nuptialem?”. At ille obmutuit.
13 Tunc dixit rex ministris: “Ligate pedes eius et manus et mittite eum in tenebras exteriores: ibi erit fletus et stridor dentium”.
14 Multi enim sunt vocati, pauci vero electi ”.

Благодаря регистрации Вы можете подписаться на рассылку текстов любого из планов чтения Библии

Мы планируем постепенно развивать возможности самостоятельной настройки сайта и другие дополнительные сервисы для зарегистрированных пользователей, так что советуем регистрироваться уже сейчас (разумеется, бесплатно).