37 Sicut enim dies Noe, ita erit adventus Filii hominis. |
38 Sicut enim erant in diebus ante diluvium comedentes et bibentes, nubentes et nuptum tradentes, usque ad eum diem, quo introivit in arcam Noe, |
39 et non cognoverunt, donec venit diluvium et tulit omnes, ita erit et adventus Filii hominis. |
40 Tunc duo erunt in agro: unus assumitur, et unus relinquitur; |
41 duae molentes in mola: una assumitur, et una relinquitur. |
42 Vigilate ergo, quia nescitis qua die Dominus vester venturus sit. |
43 Illud autem scitote quoniam si sciret pater familias qua hora fur venturus esset, vigilaret utique et non sineret perfodi domum suam. |
44 Ideo et vos estote parati, quia, qua nescitis hora, Filius hominis venturus est. |
45 Quis putas est fidelis servus et prudens, quem constituit dominus supra familiam suam, ut det illis cibum in tempore? |
46 Beatus ille servus, quem cum venerit dominus eius, invenerit sic facientem. |
47 Amen dico vobis quoniam super omnia bona sua constituet eum. |
48 Si autem dixerit malus servus ille in corde suo: “Moram facit dominus meus venire”, |
49 et coeperit percutere conservos suos, manducet autem et bibat cum ebriis, |
50 veniet dominus servi illius in die, qua non sperat, et in hora, qua ignorat, |
51 et dividet eum partemque eius ponet cum hypocritis; illic erit fletus et stridor dentium.
|