39 Et progressus pusillum, procidit in faciem suam orans et dicens: “ Pater mi, si possibile est, transeat a me calix iste; verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu ”. |
40 Et venit ad discipulos et invenit eos dormientes; et dicit Petro: “ Sic non potuistis una hora vigilare mecum? |
41 Vigilate et orate, ut non intretis in tentationem; spiritus quidem promptus est, caro autem infirma ”. |
42 Iterum secundo abiit et oravit dicens: “ Pater mi, si non potest hoc transire, nisi bibam illud, fiat voluntas tua ”. |
43 Et venit iterum et invenit eos dormientes: erant enim oculi eorum gravati. |
44 Et relictis illis, iterum abiit et oravit tertio, eundem sermonem iterum dicens. |
45 Tunc venit ad discipulos et dicit illis: “ Dormite iam et requiescite; ecce appropinquavit hora, et Filius hominis traditur in manus peccatorum. |
46 Surgite, eamus; ecce appropinquavit, qui me tradit ”. |
47 Et adhuc ipso loquente, ecce Iudas, unus de Duodecim, venit, et cum eo turba multa cum gladiis et fustibus, missi a principibus sacerdotum et senioribus populi. |
48 Qui autem tradidit eum, dedit illis signum dicens: “ Quemcumque osculatus fuero, ipse est; tenete eum! ”. |
49 Et confestim accedens ad Iesum dixit: “ Ave, Rabbi! ” et osculatus est eum. |
50 Iesus autem dixit illi: “ Amice, ad quod venisti! ”. Tunc accesserunt et manus iniecerunt in Iesum et tenuerunt eum. |
51 Et ecce unus ex his, qui erant cum Iesu, extendens manum exemit gladium suum et percutiens servum principis sacerdotum amputavit auriculam eius. |
52 Tunc ait illi Iesus: “ Converte gladium tuum in locum suum. Omnes enim, qui acceperint gladium, gladio peribunt. |
53 An putas quia non possum rogare Patrem meum, et exhibebit mihi modo plus quam duodecim legiones angelorum? |
54 Quomodo ergo implebuntur Scripturae quia sic oportet fieri? ”. |
55 In illa hora dixit Iesus turbis: “ Tamquam ad latronem existis cum gladiis et fustibus comprehendere me? Cotidie sedebam docens in templo, et non me tenuistis ”. |
56 Hoc autem totum factum est, ut implerentur scripturae Prophetarum. Tunc discipuli omnes, relicto eo, fugerunt. |
57 Illi autem tenentes Iesum duxerunt ad Caipham principem sacerdotum, ubi scribae et seniores convenerant. |
58 Petrus autem sequebatur eum a longe usque in aulam principis sacerdotum; et ingressus intro sede bat cum ministris, ut videret finem. |
59 Principes autem sacerdotum et omne concilium quaerebant falsum testimonium contra Iesum, ut eum morti traderent, |
60 et non invenerunt, cum multi falsi testes accessissent. Novissime autem venientes duo |
61 dixerunt: “ Hic dixit: “Possum destruere templum Dei et post triduum aedificare illud” ”. |
62 Et surgens princeps sacerdotum ait illi: “ Nihil respondes? Quid isti adversum te testificantur? ”. |
63 Iesus autem tacebat. Et princeps sacerdotum ait illi: “ Adiuro te per Deum vivum, ut dicas nobis, si tu es Christus Filius Dei ”. |
64 Dicit illi Iesus: “ Tu dixisti. Verumtamen dico vobis: Amodo videbitis Filium hominis sedentem a dextris Virtutis et venientem in nubibus caeli ”. |
65 Tunc princeps sacerdotum scidit vestimenta sua dicens: “ Blasphemavit! Quid adhuc egemus testibus? Ecce nunc audistis blasphemiam. |
66 Quid vobis videtur? ”. Illi autem respondentes dixerunt: “ Reus est mortis! ”. |
67 Tunc exspuerunt in faciem eius et colaphis eum ceciderunt; alii autem palmas in faciem ei dederunt |
68 dicentes: “ Prophetiza nobis, Christe: Quis est, qui te percussit? ”. |
69 Petrus vero sedebat foris in atrio; et accessit ad eum una ancilla dicens: “ Et tu cum Iesu Galilaeo eras! ”. |
70 At ille negavit coram omnibus dicens: “ Nescio quid dicis! ”. |
71 Exeunte autem illo ad ianuam, vidit eum alia et ait his, qui erant ibi: “ Hic erat cum Iesu Nazareno! ”. |
72 Et iterum negavit cum iuramento: “ Non novi hominem! ”. |
73 Post pusillum autem accesserunt, qui stabant, et dixerunt Petro: “ Vere et tu ex illis es, nam et loquela tua manifestum te facit ”. |
74 Tunc coepit detestari et iurare: “ Non novi hominem! ”. Et continuo gallus cantavit; |
75 et recordatus est Petrus verbi Iesu, quod dixerat: “ Priusquam gallus cantet, ter me negabis ”. Et egressus foras ploravit amare.
|