35 Postquam autem crucifixerunt eum, diviserunt vestimenta eius sortem mittentes |
36 et sedentes servabant eum ibi. |
37 Et imposuerunt super caput eius causam ipsius scriptam: “ Hic est Iesus Rex Iudaeorum ”. |
38 Tunc crucifiguntur cum eo duo latrones: unus a dextris, et unus a sinistris. |
39 Praetereuntes autem blasphemabant eum moventes capita sua |
40 et dicentes: “ Qui destruis templum et in triduo illud reaedificas, salva temetipsum; si Filius Dei es, descende de cruce! ”. |
41 Similiter et principes sacerdotum illudentes cum scribis et senioribus dicebant: |
42 “ Alios salvos fecit, seipsum non potest salvum facere. Rex Israel est; descendat nunc de cruce, et credemus in eum. |
43 Confidit in Deo; liberet nunc, si vult eum. Dixit enim: “Dei Filius sum” ”. |
44 Idipsum autem et latrones, qui crucifixi erant cum eo, improperabant ei. |
45 A sexta autem hora tenebrae factae sunt super universam terram usque ad horam nonam. |
46 Et circa horam nonam clamavit Iesus voce magna dicens: “ Eli, Eli, lema sabacthani? ”, hoc est: “ Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me? ”. |
47 Quidam autem ex illic stantibus audientes dicebant: “ Eliam vocat iste ”. |
48 Et continuo currens unus ex eis acceptam spongiam implevit aceto et imposuit arundini et dabat ei bibere. |
49 Ceteri vero dicebant: “ Sine, videamus an veniat Elias liberans eum ”. |
50 Iesus autem iterum clamans voce magna emisit spiritum. |
51 Et ecce velum templi scissum est a summo usque deorsum in duas partes, et terra mota est, et petrae scissae sunt; |
52 et monumenta aperta sunt, et multa corpora sanctorum, qui dormierant, surrexerunt |
53 et exeuntes de monumentis post resurrectionem eius venerunt in sanctam civitatem et apparuerunt multis. |
54 Centurio autem et, qui cum eo erant custodientes Iesum, viso terrae motu et his, quae fiebant, timuerunt valde dicentes: “ Vere Dei Filius erat iste! ”. |
55 Erant autem ibi mulieres multae a longe aspicientes, quae secutae erant Iesum a Galilaea ministrantes ei; |
56 inter quas erat Maria Magdalene et Maria Iacobi et Ioseph mater et mater filiorum Zebedaei. |