1 Tunc Iesus ductus est in de sertum a Spiritu, ut tentaretur a Diabolo. |
2 Et cum ieiunasset quadraginta diebus et quadraginta noctibus, postea esuriit. |
3 Et accedens tentator dixit ei: “ Si Filius Dei es, dic, ut lapides isti panes fiant ”. |
4 Qui respondens dixit: “ Scriptum est: "Non in pane solo vivet homo, sed in omni verbo, quod procedit de ore Dei" ”. |
5 Tunc assumit eum Diabolus in sanctam civitatem et statuit eum supra pinnaculum templi |
6 et dicit ei: “ Si Filius Dei es, mitte te deorsum. Scriptum est enim: "Angelis suis mandabit de te, et in manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum" ”. |
7 Ait illi Iesus: “ Rursum scriptum est: "Non tentabis Dominum Deum tuum" ”. |
8 Iterum assumit eum Diabolus in montem excelsum valde et ostendit ei omnia regna mundi et gloriam eorum |
9 et dicit illi: “ Haec tibi omnia dabo, si cadens adoraveris me”. |
10 Tunc dicit ei Iesus: “ Vade, Satanas! Scriptum est enim: "Dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies" ”. |
11 Tunc reliquit eum Diabolus, et ecce angeli accesserunt et ministrabant ei. |
12 Cum autem audisset quod Ioannes traditus esset, secessit in Galilaeam. |
13 Et relicta Nazareth, venit et habitavit in Capharnaum maritimam |
14 in finibus Zabulon et Nephthali, ut impleretur, quod dictum est per Isaiam prophetam dicentem: |
15 “ Terra Zabulon et terra Nephthali, ad viam maris, trans Iordanem, Galilaea gentium; |
16 populus, qui sedebat in tenebris, lucem vidit magnam, et sedentibus in regione et umbra mortis lux orta est eis ”. |
17 Exinde coepit Iesus praedicare et dicere: “ Paenitentiam agite; appropinquavit enim regnum caelorum ”. |
18 Ambulans autem iuxta mare Galilaeae, vidit duos fratres, Simonem, qui vocatur Petrus, et Andream fratrem eius, mittentes rete in mare; erant enim piscatores. |
19 Et ait illis: “ Venite post me, et faciam vos piscatores hominum ”. |
20 At illi continuo, relictis retibus, secuti sunt eum. |
21 Et procedens inde vidit alios duos fratres, Iacobum Zebedaei et Ioannem fratrem eius, in navi cum Zebedaeo patre eorum reficientes retia sua; et vocavit eos. |
22 Illi autem statim, relicta navi et patre suo, secuti sunt eum. |
23 Et circumibat Iesus totam Galilaeam, docens in synagogis eorum et praedicans evangelium regni et sanans omnem languorem et omnem infirmitatem in populo. |
24 Et abiit opinio eius in totam Syriam; et obtulerunt ei omnes male habentes, variis languoribus et tormentis comprehensos, et qui daemonia habebant, et lunaticos et paralyticos, et curavit eos. |
25 Et secutae sunt eum turbae multae de Galilaea et Decapoli et Hierosolymis et Iudaea et de trans Iordanem.
|