17 Nolite putare quoniam veni solvere Legem aut Prophetas; non veni solvere, sed adimplere. |
18 Amen quippe dico vobis: Donec transeat caelum et terra, iota unum aut unus apex non praeteribit a Lege, donec omnia fiant. |
19 Qui ergo solverit unum de mandatis istis minimis et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno caelorum; qui autem fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in regno caelorum. |
20 Dico enim vobis: Nisi abundaverit iustitia vestra plus quam scribarum et pharisaeorum, non intrabitis in regnum caelorum. |
21 Audistis quia dictum est antiquis: “Non occides; qui autem occiderit, reus erit iudicio”. |
22 Ego autem dico vobis: Omnis, qui irascitur fratri suo, reus erit iudicio; qui autem dixerit fratri suo: “Racha”, reus erit concilio; qui autem dixerit: “Fatue”, reus erit gehennae ignis. |
23 Si ergo offeres munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversum te, |
24 relinque ibi munus tuum ante altare et vade, prius, reconciliare fratri tuo et tunc veniens offer munus tuum. |
25 Esto consentiens adversario tuo cito, dum es in via cum eo, ne forte tradat te adversarius iudici, et iudex tradat te ministro, et in carcerem mittaris. |
26 Amen dico tibi: Non exies inde, donec reddas novissimum quadrantem. |
27 Audistis quia dictum est: "Non moechaberis". |
28 Ego autem dico vobis: Omnis, qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, iam moechatus est eam in corde suo. |
29 Quod si oculus tuus dexter scandalizat te, erue eum et proice abs te; expedit enim tibi, ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum mittatur in gehennam. |
30 Et si dextera manus tua scandalizat te, abscide eam et proice abs te; expedit enim tibi, ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum abeat in gehennam. |
31 Dictum est autem: “Quicumque dimiserit uxorem suam, det illi libellum repudii”. |
32 Ego autem dico vobis: Omnis, qui dimiserit uxorem suam, excepta fornicationis causa, facit eam moechari; et, qui dimissam duxerit, adulterat. |
33 Iterum audistis quia dictum est antiquis: "Non periurabis; reddes autem Domino iuramenta tua". |
34 Ego autem dico vobis: Non iurare omnino, neque per caelum, quia thronus Dei est, |
35 neque per terram, quia scabellum est pedum eius, neque per Hierosolymam, quia civitas est magni Regis; |
36 neque per caput tuum iuraveris, quia non potes unum capillum album facere aut nigrum. |
37 Sit autem sermo vester: “Est, est”, “Non, non”; quod autem his abundantius est, a Malo est. |
38 Audistis quia dictum est: "Oculum pro oculo et dentem pro dente". |
39 Ego autem dico vobis: Non resistere malo; sed si quis te percusserit in dextera maxilla tua, praebe illi et alteram; |
40 et ei, qui vult tecum iudicio contendere et tunicam tuam tollere, remitte ei et pallium; |
41 et quicumque te angariaverit mille passus, vade cum illo duo. |
42 Qui petit a te, da ei; et volenti mutuari a te, ne avertaris. |
43 Audistis quia dictum est: "Diliges proximum tuum et odio habebis inimicum tuum". |