1 Habitaverunt autem princi pes populi in Ierusalem; reli qua vero plebs misit sortem, ut adducerent unum virum de decem ad habitandum in Ierusalem civitate sancta, novem vero partes in civitatibus. |
2 Benedixit autem populus omnibus viris, qui se sponte obtulerant, ut habitarent in Ierusalem. |
3 Hi sunt itaque principes provinciae, qui habitaverunt in Ierusalem et in civitatibus Iudae. Habitavit autem unusquisque in possessione sua, in urbibus suis, Israel, sacerdotes, Levitae, oblati et filii servorum Salomonis. |
4 Et in Ierusalem habitaverunt de filiis Iudae et de filiis Beniamin. De filiis Iudae: Athaias filius Oziam filii Zachariae filii Amariae filii Saphatiae filii Malaleel, de filiis Phares; |
5 et Maasia filius Baruch filius Cholhoza filius Hazia filius Adaia filius Ioiarib filius Zachariae filius Silonitis. |
6 Omnes filii Phares, qui habitaverunt in Ierusalem, quadringenti sexaginta octo viri fortes. |
7 Hi sunt autem filii Beniamin: Sallu filius Mosollam filius Ioed filius Phadaia filius Colaia filius Maasia filius Etheel filius Iesaia; |
8 et fratres eius viri fortes, nongenti viginti octo. |
9 Et Ioel filius Zechri praepositus eorum, et Iudas filius Asana super civitatem secundus. |
10 Et de sacerdotibus: Iedaia filius Ioiarib filius |
11 Saraia filius Helciae filius Mosollam filius Sadoc filius Meraioth filius Achitob princeps domus Dei; |
12 et fratres eorum facientes opera templi, octingenti viginti duo. Et Adaia filius Ieroham filius Phelelia filius Amsi filius Zachariae filius Phassur filius Melchiae; |
13 et fratres eius principes familiarum ducenti quadraginta duo. Et Amassai filius Azareel filius Ahazi filius Mosollamoth filius Emmer; |
14 et fratres eorum potentes nimis, centum viginti octo; et praepositus eorum Zabdiel vir nobilis. |
15 Et de Levitis: Semeia filius Hassub filius Ezricam filius Hasabia filius Bunni; |
16 et Sabethai et Iozabad super omnia opera, quae erant forinsecus in domo Dei, de principibus Levitarum; |
17 et Matthania filius Micha filius Zebedaei filius Asaph magister chori incohabat orationem; et Becbecia secundus de fratribus eius, et Abda filius Sammua filius Galal filius Idithun. |
18 Omnes Levitae in civitate sancta ducenti octoginta quattuor. |
19 Et ianitores: Accub, Telmon et fratres eorum, qui custodiebant ostia, centum septuaginta duo. |
20 Et reliqui ex Israel sacerdotes et Levitae in universis civitatibus Iudae, unusquisque in possessione sua. |
21 Et oblati habitabant in Ophel; et Siha et Gaspha super oblatos. |
22 Et praefectus Levitarum in Ierusalem Ozi filius Bani filius Hasabiae filius Matthaniae filius Michae de filiis Asaph, cantores in ministerio domus Dei. |
23 Praeceptum quippe regis super eos erat, et ordo in cantoribus per dies singulos. |
24 Et Phethahia filius Mesezabel de filiis Zara filii Iudae, legatus regis in omni negotio populi. |
25 Et in viculis per omnes regiones eorum, de filiis Iudae habitaverunt in Cariatharbe et in pagis eius et in Dibon et in pagis eius et in Cabseel et in viculis eius |
26 et in Iesua et in Molada et in Bethpheleth |
27 et in Asarsual et in Bersabee et in pagis eius |
28 et in Siceleg et in Mochona et in pagis eius |
29 et in Remmon et in Saraa et in Ierimoth, |
30 Zanoa, Odollam et in villis earum, Lachis et regionibus eius et Azeca et pagis eius. Et habitaverunt a Bersabee usque ad vallem Ennom. |
31 Filii autem Beniamin in Gabaa, Machmas et Hai et Bethel et pagis eius, |
32 Anathoth, Nob, Anania, |
|
34 Hadid, Seboim et Neballat, |
35 Lod et Ono et valle Artificum. |
36 Et de Levitis portiones in Iuda et Beniamin.
|