1 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens: |
2 “ Fac tibi duas tubas argenteas ductiles, quibus convocare possis congregationem, quando movenda sunt castra. |
3 Cumque increpueris tubis, congregabitur ad te omnis turba ad ostium tabernaculi conventus. |
4 Si semel clangueris, venient ad te principes et capita congregationis Israel; |
5 si autem prolixior clangor increpuerit, movebunt castra primi, qui sunt ad orientalem plagam; |
6 in secundo autem sonitu et pari ululatu tubae levabunt tentoria, qui habitant ad meridiem, et iuxta hunc modum reliqui facient, ululantibus tubis in profectionem. |
7 Quando autem congregandus est populus, simplex tubarum clangor erit, et non ululabunt. |
8 Filii autem Aaron sacerdotes clangent tubis. Eritque hoc vobis legitimum sempiternum in generationibus vestris. |
9 Si exieritis ad bellum in terra vestra contra hostes, qui dimicant adversum vos, clangetis ululantibus tubis; et erit recordatio vestri coram Domino Deo vestro, ut eruamini de manibus inimicorum vestrorum. |
10 Si quando habebitis epulum et dies festos et calendas, canetis tubis super holocaustis vestris et pacificis victimis, ut sint vobis in recordationem Dei vestri. Ego Dominus Deus vester ”. |
11 Anno secundo, mense secundo, vicesima die mensis elevata est nubes de habitaculo testimonii; |
12 profectique sunt filii Israel per migrationes suas de deserto Sinai, et recubuit nubes in solitudine Pharan. |
13 Moveruntque castra prima vice, iuxta imperium Domini in manu Moysi. |
14 Elevatum est primum vexillum castrorum filiorum Iudae per turmas suas, quorum princeps erat Naasson filius Aminadab; |
15 et super turmam tribus filiorum Issachar fuit princeps Nathanael filius Suar; |
16 et super turmam tribus Zabulon erat princeps Eliab filius Helon. |
17 Depositumque est habitaculum, quod portantes egressi sunt filii Gerson et Merari. |
18 Profectum est vexillum castrorum filiorum Ruben per turmas suas, et super turbam suam princeps erat Elisur filius Sedeur. |
19 Super turmam autem tribus filiorum Simeon princeps fuit Salamiel filius Surisaddai. |
20 Porro super turmam tribus filiorum Gad erat princeps Eliasaph filius Deuel. |
21 Profectique sunt et Caathitae portantes sanctuarium. Et erectum est habitaculum, antequam venirent. |
22 Elevatum est vexillum castrorum filiorum Ephraim per turmas suas, in quorum exercitu princeps erat Elisama filius Ammiud. |
23 Et super turmam tribus filiorum Manasse princeps fuit Gamaliel filius Phadassur; |
24 et super turmam tribus filiorum Beniamin erat dux Abidan filius Gedeonis. |
25 Novissime elevatum est vexillum castrorum filiorum Dan per turmas suas, in quorum exercitu princeps fuit Ahiezer filius Ammisaddai. |
26 Et super turmam tribus filiorum Aser erat princeps Phegiel filius Ochran; |
27 et super turmam tribus filiorum Nephthali princeps fuit Ahira filius Enan. |
28 Hae sunt profectiones filiorum Israel per turmas suas, quando egrediebantur. |
29 Dixitque Moyses Hobab filio Raguel Madianitae cognato suo: “ Proficiscimur ad locum, quem Dominus daturus est nobis; veni nobiscum, ut benefaciamus tibi, quia Dominus bona promisit Israeli ”. |
30 Cui ille respondit: “ Non vadam tecum, sed revertar in terram meam, in qua natus sum ”. |
31 Et ille: “ Noli, inquit, nos relinquere; tu enim nosti in quibus locis per desertum castra ponere debeamus, et eris ductor noster. |
32 Cumque nobiscum veneris, quidquid optimum fuerit ex opibus, quas nobis traditurus est Dominus, dabimus tibi ”. |
33 Profecti sunt ergo de monte Domini viam trium dierum; arcaque foederis Domini praecedebat eos per dies tres providens castrorum locum. |
34 Nubes quoque Domini super eos erat per diem, cum incederent. |
35 Cumque elevaretur arca, dicebat Moyses: “ Surge, Domine, et dissipentur inimici tui; et fugiant, qui oderunt te, a facie tua ”. |
36 Cum autem deponeretur, aiebat: “ Revertere, Domine, ad multitudinem exercitus Israel ”.
|