Библия-Центр
РУ
Вся Библия
Nova Vulgata (lat)

Liber Numeri, Caput 31

Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:
“ Ulciscere filios Israel de Madianitis et sic colligeris ad populum tuum ”.
Statimque Moyses: “ Armate, inquit, ex vobis viros ad pugnam, qui possint ultionem Domini expetere de Madianitis.
Mille viri de singulis tribubus eligantur ex Israel, qui mittantur ad bellum ”.
Dederuntque millenos de singulis tribubus, id est duodecim milia expeditorum ad pugnam,
quos misit Moyses cum Phinees filio Eleazari sacerdotis. Vasa quoque sancta et tubas ad clangendum tradidit ei.
Cumque pugnassent contra Madianitas, sicut praeceperat Dominus Moysi, omnes mares occiderunt
et reges eorum Evi et Recem et Sur et Hur et Rebe, quinque principes gentis, Balaam quoque filium Beor interfecerunt gladio;
ceperuntque mulieres eorum et parvulos. Omniaque pecora et cunctam supellectilem, quidquid habere potuerant, depopulati sunt:
10 tam urbes quam viculos et castra flamma consumpsit;
11 et tulerunt praedam et universa, quae ceperant, tam ex hominibus quam ex iumentis,
12 et adduxerunt captivos, spolia et praedam ad Moysen et Eleazarum sacerdotem et ad omnem congregationem filiorum Israel ad castra in campestribus Moab iuxta Iordanem contra Iericho.
13 Egressi sunt autem Moyses et Eleazar sacerdos et omnes principes synagogae in occursum eorum extra castra.
14 Iratusque Moyses principibus exercitus, tribunis et centurionibus, qui venerant de bello,
15 ait: “ Cur omnes feminas reservastis?
16 Nonne istae sunt, quae deceperunt filios Israel ad suggestionem Balaam et praevaricari vos fecerunt in Dominum super peccato Phegor, unde et percussus est populus Domini?
17 Ergo cunctos interficite parvulos generis masculini et omnes mulieres, quae noverunt viros in coitu, iugulate;
18 puellas autem et omnes feminas virgines reservate vobis.
19 Et vos manete extra castra septem diebus; qui occiderit hominem vel occisum tetigerit, lustrabitur die tertio et septimo, vos et captivi vestri.
20 Et de omni praeda, sive vestimentum fuerit sive aliquid in utensilia praeparatum de caprarum pellibus et pilis et ligno, lustrabitis ”.
21 Eleazar quoque sacerdos ad viros exercitus, qui pugnaverant, sic locutus est: “ Hoc est praeceptum legis, quod mandavit Dominus Moysi:
22 Aurum et argentum et aes et ferrum et stannum et plumbum,
23 omne, quod potest transire per flammas, igne purgabitur; quidquid autem ignem non potest sustinere, aqua expiationis sanctificabitur.
24 Et lavabitis vestimenta vestra die septimo, et purificati postea castra intrabitis ”.
25 Dixit quoque Dominus ad Moysen:
26 “ Tollite summam eorum, quae capta sunt, ab homine usque ad pecus, tu et Eleazar sacerdos et principes familiarum;
27 dividesque ex aequo praedam inter eos, qui pugnaverunt egressique sunt ad bellum, et inter omnem congregationem.
28 Et separabis partem Domino ab his, qui pugnaverunt et fuerunt in bello, unam animam de quingentis tam ex hominibus quam ex bobus et asinis et ovibus
29 et dabis eam Eleazaro sacerdoti, quia praelibatio Domini sunt.
30 Ex media quoque parte filiorum Israel accipies quinquagesimum caput hominum et boum et asinorum et ovium cunctorum animantium et dabis ea Levitis, qui excubant in custodiis habitaculi Domini ”.
31 Feceruntque Moyses et Eleazar sacerdos, sicut praeceperat Dominus.
32 Fuit autem praeda, quae supererat, quam exercitus ceperat, ovium sescenta septuaginta quinque milia,
33 boum septuaginta duo milia,
34 asinorum sexaginta milia et mille,
35 animae hominum sexus feminei, quae non cognoverant viros, triginta duo milia.
36 Dataque est media pars his, qui in proelio fuerant, ovium trecenta triginta septem milia quingentae,
37 e quibus in partem Domini supputatae sunt oves sescentae septuaginta quinque,
38 et de bobus triginta sex milibus, boves septuaginta et duo,
39 de asinis triginta milibus quingentis, asini sexaginta unus,
40 de animabus hominum sedecim milibus, cesserunt in partem Domini triginta duae animae.
41 Tradiditque Moyses tributum praelibationis Domini Eleazaro sacerdoti, sicut fuerat ei imperatum.
42 Ex media vero parte filiorum Israel, quam separaverat a parte eorum, qui in proelio fuerant,
43 de hac media parte, quae contigerat congregationi, id est de ovibus trecentis triginta septem milibus quingentis
44 et de bobus triginta sex milibus
45 et de asinis triginta milibus quingentis
46 et de hominibus sedecim milibus,
47 tulit Moyses quinquagesimum caput et dedit Levitis, qui excubabant in habitaculo Domini, sicut praeceperat Dominus.
48 Cumque accessissent principes exercitus ad Moysen, tribuni centurionesque, dixerunt:
49 “ Nos servi tui recensuimus numerum pugnatorum, quos habuimus sub manu nostra, et ne unus quidem defuit.
50 Ob hanc causam offerimus in donariis Domini singuli, quod auri potuimus invenire, periscelidas et armillas, anulos et inaures ac muraenulas, ad placandum pro nobis Dominum ”.
51 Susceperuntque Moyses et Eleazar sacerdos aurum in diversis speciebus;
52 omne aurum, quod elevaverunt Domino, pondo sedecim milia septingentos quinquaginta siclos, a tribunis et centurionibus.
53 Unusquisque enim, quod in praeda rapuerat, suum erat.
54 Et susceptum intulerunt in tabernaculum conventus in monumentum filiorum Israel coram Domino.

Liber Numeri, Caput 32

Filii autem Ruben et Gad habebant pecora multa, et erat illis in iumentis infinita substantia. Cumque vidissent Iazer et Galaad aptas animalibus alendis terras,
venerunt ad Moysen et ad Eleazarum sacerdotem et principes congregationis atque dixerunt:
“ Ataroth et Dibon et Iazer et Nemra, Hesebon et Eleale et Sabam et Nabo et Beon,
terra, quam percussit Dominus in conspectu congregationis Israel, regio uberrima est ad pastum animalium, et nos servi tui habemus iumenta plurima ”.
Dixeruntque: “ Si invenimus gratiam coram te, detur haec terra famulis tuis in possessionem, nec facias nos transire Iordanem ”.
Quibus respondit Moyses: “ Numquid fratres vestri ibunt ad pugnam, et vos hic sedebitis?
Cur subvertitis mentes filiorum Israel, ne transire audeant in terram, quam eis daturus est Dominus?
Nonne ita egerunt patres vestri, quando misi de Cadesbarne ad explorandam terram?
Cumque venissent usque ad Nehelescol, lustrata omni regione, subverterunt cor filiorum Israel, ut non intrarent terram, quam eis Dominus dedit.
10 Qui iratus iuravit dicens:
11 "Non videbunt homines isti, qui ascenderunt ex Aegypto, a viginti annis et supra, terram, quam sub iuramento pollicitus sum Abraham, Isaac et Iacob; nam noluerunt sequi me,
12 praeter Chaleb filium Iephonne Cenezaeum et Iosue filium Nun: isti secuti sunt Dominum!".
13 Iratusque Dominus adversum Israel circumduxit eum per desertum quadraginta annis, donec consumeretur universa generatio, quae fecerat malum in conspectu eius.
14 Et ecce, inquit, vos surrexistis pro patribus vestris progenies hominum peccatorum, ut augeretis furorem irae Domini contra Israel.
15 Quod si nolueritis sequi eum, in solitudine iterum populum hunc circumducet, et vos causa eritis necis omnium ”.
16 At illi prope accedentes dixerunt: “ Caulas ovium fabricabimus pro iumentis nostris, parvulis quoque nostris urbes;
17 nos autem ipsi armati et accincti pergemus ad proelium ante filios Israel, donec introducamus eos ad loca sua. Parvuli nostri erunt in urbibus muratis propter habitatorum insidias.
18 Non revertemur in domos nostras usque dum possideant filii Israel hereditatem suam;
19 nec quidquam quaeremus trans Iordanem et ultra, quia iam habemus nostram hereditatem in orientali eius plaga ”.
20 Quibus Moyses ait: “ Si feceritis quod promittitis, si expediti perrexeritis coram Domino ad pugnam,
21 et omnis vir bellator armatus Iordanem transierit, donec expulerit Dominus inimicos suos ante se,
22 et subiecta ei omni terra redieritis in terram hanc, tunc eritis inculpabiles apud Dominum et apud Israel et obtinebitis terram hanc in hereditatem coram Domino.
23 Sin autem, quod dicitis, non feceritis, nulli dubium est quin peccetis in Dominum; et scitote quoniam peccatum vestrum apprehendet vos.
24 Aedificate ergo urbes parvulis vestris et caulas ovibus et, quod polliciti estis, implete ”.
25 Dixeruntque filii Gad et Ruben ad Moysen: “ Servi tui sumus, faciemus, quod iubet dominus noster:
26 parvulos nostros, mulieres, pecora ac iumenta remanebunt ibi in urbibus Galaad;
27 famuli autem tui, omnes expediti pergent coram Domino ad bellum, sicut tu, domine, loqueris ”.
28 Praecepit ergo Moyses Eleazaro sacerdoti et Iosue filio Nun et principibus familiarum per tribus filiorum Israel et dixit ad eos:
29 “ Si transierint filii Gad et filii Ruben vobiscum Iordanem omnes armati ad bellum coram Domino, et vobis fuerit terra subiecta, date eis Galaad in possessionem.
30 Sin autem noluerint transire armati vobiscum in terram Chanaan, inter vos habitandi accipiant loca ”.
31 Responderuntque filii Gad et filii Ruben: “ Sicut locutus est Dominus servis suis, ita faciemus.
32 Ipsi armati pergemus coram Domino in terram Chanaan; et possidebimus hereditatem nostram trans Iordanem ”.
33 Dedit itaque Moyses filiis Gad et Ruben et dimidiae tribui Manasse filii Ioseph regnum Sehon regis Amorraei et regnum Og regis Basan, terram cum urbibus suis et terminis, urbes terrae per circuitum.
34 Igitur exstruxerunt filii Gad Dibon et Ataroth et Aroer
35 et Atrothsophan et Iazer et Iegbaa
36 et Bethnemra et Betharan, urbes munitas, et caulas pecoribus suis.
37 Filii vero Ruben aedificaverunt Hesebon et Eleale et Cariathaim
38 et Nabo et Baalmeon, versis nominibus, Sabama quoque, imponentes vocabula urbibus, quas exstruxerant.
39 Porro filii Machir filii Manasse perrexerunt in Galaad et ceperunt eam, expulso Amorraeo habitatore eius.
40 Dedit ergo Moyses terram Galaad Machir filio Manasse, qui habitavit in ea.
41 Iair autem filius Manasse abiit et occupavit vicos eius, quos appellavit Havoth Iair (id est villas Iair).
42 Nobe quoque perrexit et apprehendit Canath cum viculis suis vocavitque eam ex nomine suo Nobe.
Читать далее:Liber Numeri, Caput 33

Благодаря регистрации Вы можете подписаться на рассылку текстов любого из планов чтения Библии

Мы планируем постепенно развивать возможности самостоятельной настройки сайта и другие дополнительные сервисы для зарегистрированных пользователей, так что советуем регистрироваться уже сейчас (разумеется, бесплатно).