Библия-Центр
РУ
Вся Библия
Nova Vulgata (lat)

Liber Numeri, Caput 9

1 Locutus est Dominus ad Moy sen in deserto Sinai anno secun do, postquam egressi sunt de terra Aegypti, mense primo dicens:
2 “ Faciant filii Israel Pascha in tempore suo
3 quarta decima die mensis huius ad vesperam iuxta omnia praecepta et iustificationes eius ”.
4 Praecepitque Moyses filiis Israel, ut facerent Pascha.
5 Qui fecerunt tempore suo quarta decima die mensis ad vesperam in deserto Sinai; iuxta omnia, quae mandaverat Dominus Moysi, fecerunt filii Israel.
6 Ecce autem quidam immundi super animam hominis, qui non poterant facere Pascha in die illo, accedentes ad Moysen et Aaron
7 dixerunt ei: “ Immundi sumus super animam hominis; quare fraudamur, ut non valeamus oblationem offerre Domino in tempore suo inter filios Israel? ”.
8 Quibus respondit Moyses: “ State, ut consulam quid praecipiat Dominus de vobis ”.
9 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:
10 “ Loquere filiis Israel: Homo, qui fuerit immundus super anima, sive in via procul in gente vestra, faciat Pascha Domino
11 in mense secundo quarta decima die mensis ad vesperam; cum azymis et lactucis agrestibus comedent illud,
12 non relinquent ex eo quippiam usque mane et os eius non confringent: omnem ritum Pascha observabunt.
13 Si quis autem et mundus est et in itinere non fuit et tamen non fecit Pascha, exterminabitur anima illa de populis suis, quia sacrificium Domino non obtulit tempore suo: peccatum suum ipse portabit.
14 Peregrinus quoque et advena, si fuerint apud vos, facient Pascha Domino iuxta praecepta et iustificationes eius; praeceptum idem erit apud vos tam advenae quam indigenae ”.
15 Igitur die, qua erectum est habitaculum, operuit nubes habitaculum, tabernaculum testimonii; a vespere autem super habitaculum erat quasi species ignis usque mane.
16 Sic fiebat iugiter: per diem operiebat illud nubes, et per noctem quasi species ignis.
17 Cumque ablata fuisset nubes, quae tabernaculum protegebat, tunc proficiscebantur filii Israel; et in loco, ubi stetisset nubes, ibi castrametabantur.
18 Ad imperium Domini proficiscebantur et ad imperium illius castrametabantur. Cunctis diebus, quibus stabat nubes super habitaculum, manebant in eodem loco.
19 Et si evenisset ut multo tempore maneret super illud, erant filii Israel in excubiis Domini et non proficiscebantur;
20 si diebus paucis fuisset nubes super habitaculum, ad imperium Domini erigebant tentoria et ad imperium illius deponebant.
21 Si fuisset nubes a vespere usque mane et statim diluculo habitaculum reliquisset, proficiscebantur; et si post diem et noctem recessisset, dissipabant tentoria.
22 Si vero biduo aut uno mense vel longiore tempore fuisset super habitaculum, manebant filii Israel in eodem loco et non proficiscebantur. Statim autem ut recessisset, movebant castra.
23 Per verbum Domini figebant tentoria et per verbum illius proficiscebantur; erantque in excubiis Domini iuxta imperium eius per manum Moysi.

Liber Numeri, Caput 10

1 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:
2 “ Fac tibi duas tubas argenteas ductiles, quibus convocare possis congregationem, quando movenda sunt castra.
3 Cumque increpueris tubis, congregabitur ad te omnis turba ad ostium tabernaculi conventus.
4 Si semel clangueris, venient ad te principes et capita congregationis Israel;
5 si autem prolixior clangor increpuerit, movebunt castra primi, qui sunt ad orientalem plagam;
6 in secundo autem sonitu et pari ululatu tubae levabunt tentoria, qui habitant ad meridiem, et iuxta hunc modum reliqui facient, ululantibus tubis in profectionem.
7 Quando autem congregandus est populus, simplex tubarum clangor erit, et non ululabunt.
8 Filii autem Aaron sacerdotes clangent tubis. Eritque hoc vobis legitimum sempiternum in generationibus vestris.
9 Si exieritis ad bellum in terra vestra contra hostes, qui dimicant adversum vos, clangetis ululantibus tubis; et erit recordatio vestri coram Domino Deo vestro, ut eruamini de manibus inimicorum vestrorum.
10 Si quando habebitis epulum et dies festos et calendas, canetis tubis super holocaustis vestris et pacificis victimis, ut sint vobis in recordationem Dei vestri. Ego Dominus Deus vester ”.
11 Anno secundo, mense secundo, vicesima die mensis elevata est nubes de habitaculo testimonii;
12 profectique sunt filii Israel per migrationes suas de deserto Sinai, et recubuit nubes in solitudine Pharan.
13 Moveruntque castra prima vice, iuxta imperium Domini in manu Moysi.
14 Elevatum est primum vexillum castrorum filiorum Iudae per turmas suas, quorum princeps erat Naasson filius Aminadab;
15 et super turmam tribus filiorum Issachar fuit princeps Nathanael filius Suar;
16 et super turmam tribus Zabulon erat princeps Eliab filius Helon.
17 Depositumque est habitaculum, quod portantes egressi sunt filii Gerson et Merari.
18 Profectum est vexillum castrorum filiorum Ruben per turmas suas, et super turbam suam princeps erat Elisur filius Sedeur.
19 Super turmam autem tribus filiorum Simeon princeps fuit Salamiel filius Surisaddai.
20 Porro super turmam tribus filiorum Gad erat princeps Eliasaph filius Deuel.
21 Profectique sunt et Caathitae portantes sanctuarium. Et erectum est habitaculum, antequam venirent.
22 Elevatum est vexillum castrorum filiorum Ephraim per turmas suas, in quorum exercitu princeps erat Elisama filius Ammiud.
23 Et super turmam tribus filiorum Manasse princeps fuit Gamaliel filius Phadassur;
24 et super turmam tribus filiorum Beniamin erat dux Abidan filius Gedeonis.
25 Novissime elevatum est vexillum castrorum filiorum Dan per turmas suas, in quorum exercitu princeps fuit Ahiezer filius Ammisaddai.
26 Et super turmam tribus filiorum Aser erat princeps Phegiel filius Ochran;
27 et super turmam tribus filiorum Nephthali princeps fuit Ahira filius Enan.
28 Hae sunt profectiones filiorum Israel per turmas suas, quando egrediebantur.
29 Dixitque Moyses Hobab filio Raguel Madianitae cognato suo: “ Proficiscimur ad locum, quem Dominus daturus est nobis; veni nobiscum, ut benefaciamus tibi, quia Dominus bona promisit Israeli ”.
30 Cui ille respondit: “ Non vadam tecum, sed revertar in terram meam, in qua natus sum ”.
31 Et ille: “ Noli, inquit, nos relinquere; tu enim nosti in quibus locis per desertum castra ponere debeamus, et eris ductor noster.
32 Cumque nobiscum veneris, quidquid optimum fuerit ex opibus, quas nobis traditurus est Dominus, dabimus tibi ”.
33 Profecti sunt ergo de monte Domini viam trium dierum; arcaque foederis Domini praecedebat eos per dies tres providens castrorum locum.
34 Nubes quoque Domini super eos erat per diem, cum incederent.
35 Cumque elevaretur arca, dicebat Moyses: “ Surge, Domine, et dissipentur inimici tui; et fugiant, qui oderunt te, a facie tua ”.
36 Cum autem deponeretur, aiebat: “ Revertere, Domine, ad multitudinem exercitus Israel ”.
Читать далее:Liber Numeri, Caput 11

Благодаря регистрации Вы можете подписаться на рассылку текстов любого из планов чтения Библии

Мы планируем постепенно развивать возможности самостоятельной настройки сайта и другие дополнительные сервисы для зарегистрированных пользователей, так что советуем регистрироваться уже сейчас (разумеется, бесплатно).