1 Itaque, fratres mei carissimi et desideratissimi, gaudium et co rona mea, sic state in Domino, carissimi! |
2 Evodiam rogo et Syntychen deprecor idipsum sapere in Domino. |
3 Etiam rogo et te, germane compar, adiuva illas, quae mecum concertaverunt in evangelio cum Clemente et ceteris adiutoribus meis, quorum nomina sunt in libro vitae. |
4 Gaudete in Domino semper. Iterum dico: Gaudete! |
5 Modestia vestra nota sit omnibus hominibus. Dominus prope. |
6 Nihil solliciti sitis, sed in omnibus oratione et obsecratione cum gratiarum actione petitiones vestrae innotescant apud Deum. |
7 Et pax Dei, quae exsuperat omnem sensum, custodiet corda vestra et intellegentias vestras in Christo Iesu. |
8 De cetero, fratres, quaecumque sunt vera, quaecumque pudica, quaecumque iusta, quaecumque casta, quaecumque amabilia, quaecumque bonae famae, si qua virtus et si qua laus, haec cogitate; |
9 quae et didicistis et accepistis et audistis et vidistis in me, haec agite; et Deus pacis erit vobiscum. |
10 Gavisus sum autem in Domino vehementer, quoniam tandem aliquando refloruistis pro me sentire, sicut et sentiebatis, opportunitate autem carebatis. |
11 Non quasi propter penuriam dico, ego enim didici, in quibus sum, sufficiens esse. |
12 Scio et humiliari, scio et abundare; ubique et in omnibus institutus sum et satiari et esurire et abundare et penuriam pati. |
13 Omnia possum in eo, qui me confortat. |
14 Verumtamen bene fecistis communicantes tribulationi meae. |
15 Scitis autem et vos, Philippenses, quod in principio evangelii, quando profectus sum a Macedonia, nulla mihi ecclesia communicavit in ratione dati et accepti, nisi vos soli; |
16 quia et Thessalonicam et semel et bis in usum mihi misistis. |
17 Non quia quaero datum, sed requiro fructum, qui abundet in rationem vestram. |
18 Accepi autem omnia et abundo; repletus sum acceptis ab Epaphrodito, quae misistis odorem suavitatis, hostiam acceptam, placentem Deo. |
19 Deus autem meus implebit omne desiderium vestrum secundum divitias suas in gloria in Christo Iesu. |
20 Deo autem et Patri nostro gloria in saecula saeculorum. Amen. |
21 Salutate omnem sanctum in Christo Iesu. Salutant vos, qui mecum sunt, fratres. |
22 Salutant vos omnes sancti, maxime autem, qui de Caesaris domo sunt. |
23 Gratia Domini Iesu Christi cum spiritu vestro. Amen. |