1 Filius sapiens disciplina patris; qui autem illusor est, non audit, cum arguitur. |
2 De fructu oris sui homo satiabitur bonis, anima autem praevaricatorum violentia. |
3 Qui custodit os suum, custodit animam suam; qui autem incautus est eloquio, ruina est ei. |
4 Vult et non habet piger, anima autem operantium impinguabitur. |
5 Verbum mendax iustus detestabitur, impius autem confundit et dehonestat. |
6 Iustitia custodit innocentem in via, impietas autem peccatorem supplantat. |
7 Est qui quasi dives habetur, cum nihil habeat; et est qui quasi pauper, cum in multis divitiis sit. |
8 Redemptio animae viri divitiae suae; qui autem pauper est, increpationem non sustinet. |
9 Lux iustorum laetificat, lucerna autem impiorum exstinguetur. |
10 Inter superbos tantum iurgia sunt, et apud humiles sapientia. |
11 Substantia festinata minuetur; qui autem colligit manu, multiplicat. |
12 Spes, quae differtur, affligit animam, lignum vitae desiderium veniens. |
13 Qui contemnit verbum, ipse se obligat; qui autem timet praeceptum, retribuetur ei. |
14 Lex sapientis fons vitae, ut declinet a laqueis mortis. |
15 Intellegentia bona dabit gratiam, in itinere infidelium vorago. |
16 Omnis astutus agit cum consilio; qui autem fatuus est, aperit stultitiam. |
17 Nuntius impius cadet in malum, legatus autem fidelis sanitas. |
18 Egestas et ignominia ei, qui deserit disciplinam; qui autem acquiescit arguenti, glorificabitur. |
19 Desiderium, si compleatur, delectat animam; detestantur stulti fugere mala. |
20 Qui cum sapientibus graditur, sapiens erit; amicus stultorum malus efficietur. |
21 Peccatores persequitur malum, et iustis retribuentur bona. |
22 Bonus relinquit heredes filios et nepotes; et custoditur iusto substantia peccatoris. |
23 Multi cibi in novalibus pauperum, et est qui perit, deficiente iudicio. |
24 Qui parcit virgae, odit filium suum; qui autem diligit illum, instanter erudit. |
25 Iustus comedit et replet animam suam, venter autem impiorum insaturabilis.
|