Библия-Центр
РУ
Вся Библия
Nova Vulgata (lat)

Liber Proverbiorum, Caput 22,  versae 17-29

17 Inclina aurem tuam et audi verba sapientium,
appone autem cor ad doctrinam meam,
18 quia pulchra erunt, cum servaveris ea in ventre tuo,
et redundabunt in labiis tuis.
19 Ut sit in Domino fiducia tua,
ostendi ea tibi hodie.
20 Nonne descripsi ea tibi nudiustertius
in cogitationibus et scientia,
21 ut ostenderem tibi firmitatem verborum veritatis,
ut respondeas illi, qui misit te?
22 Non facias violentiam pauperi, quia pauper est,
neque conteras egenum in porta,
23 quia iudicabit Dominus causam eorum,
et anima spoliabit spoliatores.
24 Noli esse amicus homini iracundo
neque ambules cum viro furioso,
25 ne forte discas semitas eius
et sumas scandalum animae tuae.
26 Noli esse cum his, qui iungunt manus suas
et qui vades se offerunt pro debitis:
27 si enim non habes unde restituas,
quid causae est ut tollat lectum tuum subter te?
28 Ne transferas terminos antiquos,
quos posuerunt patres tui.
29 Vidisti virum velocem in opere suo:
coram regibus stabit nec erit ante ignobiles.

Liber Proverbiorum, Caput 23

 Quando sederis, ut comedas cum principe,
diligenter attende, quae apposita sunt ante faciem tuam,
et statue cultrum in gutture tuo,
si avidus es.
Ne desideres de cibis eius,
quia est panis mendacii.
Noli laborare, ut diteris,
sed in prudentia tua acquiesce.
Si erigas oculos tuos ad opes, iam non sunt;
quia facient sibi pennas quasi aquilae et volabunt in caelum.
Ne comedas cum homine invido
et ne desideres cibos eius;
quoniam sicut aestimavit in animo suo,
ita ipse est.
“ Comede et bibe ” dicet tibi,
et mens eius non est tecum.
Buccellam, quam comederas, evomes
et perdes pulchros sermones tuos.
In auribus insipientium ne loquaris,
quia despicient doctrinam eloquii tui.
10 Ne attingas terminos viduae
et agrum pupillorum ne introeas:
11 redemptor enim illorum fortis est,
et ipse iudicabit contra te causam illorum.
12 Introduc ad doctrinam cor tuum
et aures tuas ad verba scientiae.
13 Noli subtrahere a puero disciplinam;
si enim percusseris eum virga, non morietur:
14 tu virga percuties eum
et animam eius de inferno liberabis.
15 Fili mi, si sapiens fuerit cor tuum,
gaudebit tecum et cor meum,
16 et exsultabunt renes mei,
cum locuta fuerint rectum labia tua.
17 Non aemuletur cor tuum peccatores,
sed in timore Domini esto tota die,
18 quia est tibi posteritas,
et praestolatio tua non auferetur.
19 Audi, fili mi, et esto sapiens
et dirige in via animum tuum.
20 Noli esse in conviviis potatorum
nec in comissationibus carnis,
21 quia vacantes potibus et comissatores consumentur,
et vestietur pannis dormitatio.
22 Audi patrem tuum, qui genuit te,
et ne contemnas, cum senuerit mater tua.
23 Veritatem eme et noli vendere;
sapientiam eme et doctrinam et intellegentiam.
24 Exsultat gaudio pater iusti;
qui sapientem genuit, laetabitur in eo;
25 gaudeat pater tuus et mater tua,
et exsultet, quae genuit te.
26 Praebe, fili mi, cor tuum mihi,
et oculi tui vias meas custodiant.
27 Fovea enim profunda est meretrix,
et puteus angustus aliena,
28 nam insidiatur ipsa in via quasi latro
et iniquos in hominibus addet.
29 Cui “ Vae ”? Cui “ Eheu ”?
Cui rixae? Cui querela?
Cui sine causa vulnera? Cui suffusio oculorum?
30 His, qui commorantur in vino
et eunt, ut scrutentur mixtum.
31 Ne intuearis vinum, quando flavescit,
cum splenduerit in calice color eius:
ingreditur blande,
32 sed in novissimo mordebit ut coluber
et sicut regulus vulnerat.
33 Oculi tui videbunt extranea,
et cor tuum loquetur perversa;
34 et eris sicut dormiens in medio mari
et quasi sopitus ad malum navis:
35 “ Verberaverunt me, sed non dolui,
percusserunt me, et ego non sensi;
quando evigilabo et rursus illud requiram? ”.

Liber Proverbiorum, Caput 24

 Ne aemuleris viros malos
nec desideres esse cum eis,
quia rapinas meditatur mens eorum,
et perniciem labia eorum loquuntur.
Sapientia aedificabitur domus,
et prudentia roborabitur.
In doctrina replebuntur cellaria,
universa substantia pretiosa et pulcherrima.
Vir sapiens fortis est,
et vir doctus firmat robur.
Quia cum dispositione parabis tibi bellum,
et erit salus, ubi multa consilia sunt.
Excelsa stulto sapientia,
in porta non aperiet os suum.
Qui cogitat mala facere,
vir perniciosus vocabitur.
Cogitatio stulti peccatum est,
et abominatio hominum detractor. 
10 Si fueris lassus in die angustiae,
coartabitur fortitudo tua.
11 Erue eos, qui ducuntur ad mortem;
et, qui trahuntur ad interitum, retine.
12 Si dixeris: “ Nesciebamus hoc ”;
nonne qui ponderator est cordis, ipse intellegit,
et servatorem animae tuae nihil fallit
reddetque homini iuxta opera sua?
13 Comede, fili mi, mel, quia bonum est
et favum dulcissimum gutturi tuo.
14 Sic, scito, est sapientia animae tuae;
quam cum inveneris, erit tibi posteritas,
et spes tua non peribit.
15 Ne insidieris, o nequam, domui iusti
neque vastes requiem eius.
16 Septies enim cadet iustus et resurget;
impii autem corruent in malum.
17 Cum ceciderit inimicus tuus, ne gaudeas,
et in ruina eius ne exsultet cor tuum,
18 ne forte videat Dominus, et displiceat ei
et auferat ab eo iram suam.
19 Ne succendas ira in pessimos
nec aemuleris impios,
20 quoniam non erit posteritas maligno,
et lucerna impiorum exstinguetur.
21 Time Dominum, fili mi, et regem
et cum nova sectantibus non commiscearis,
22 quoniam repente consurget perditio eorum,
et ruinam utriusque quis novit?
23 Haec quoque sapientibus:
Dignoscere personam in iudicio non est bonum.
24 Qui dicit impio: “ Iustus es ”,
maledicent ei populi, et detestabuntur eum tribus.
25 Qui vero arguunt eum, laudabuntur,
et super ipsos veniet benedictio boni.
26 Labia deosculatur,
qui recta verba respondet.
27 Praepara foris opus tuum
et diligenter exerce illud in agro tuo,
ut postea aedifices domum tuam.
28 Ne sis testis frustra contra proximum tuum
nec decipias quemquam labiis tuis.
29 Ne dicas: “ Quomodo fecit mihi, sic faciam ei,
reddam viro secundum opus suum ”.
30 Per agrum hominis pigri transivi
et per vineam viri sensu carentis:
31 et ecce totum repleverant urticae,
et operuerant superficiem eius spinae,
et maceria lapidum destructa erat; 
32 quod cum vidissem, posui in corde meo,
vidi, didici disciplinam:
33 “ Parum dormies, modicum dormitabis,
pauxillum manus conseres, ut quiescas,
34 et veniet tibi quasi cursor egestas,
et mendicitas quasi vir armatus ”.
Читать далее:Liber Proverbiorum, Caput 25

Благодаря регистрации Вы можете подписаться на рассылку текстов любого из планов чтения Библии

Мы планируем постепенно развивать возможности самостоятельной настройки сайта и другие дополнительные сервисы для зарегистрированных пользователей, так что советуем регистрироваться уже сейчас (разумеется, бесплатно).