23 Haec quoque sapientibus: Dignoscere personam in iudicio non est bonum. |
24 Qui dicit impio: “ Iustus es ”, maledicent ei populi, et detestabuntur eum tribus. |
25 Qui vero arguunt eum, laudabuntur, et super ipsos veniet benedictio boni. |
26 Labia deosculatur, qui recta verba respondet. |
27 Praepara foris opus tuum et diligenter exerce illud in agro tuo, ut postea aedifices domum tuam. |
28 Ne sis testis frustra contra proximum tuum nec decipias quemquam labiis tuis. |
29 Ne dicas: “ Quomodo fecit mihi, sic faciam ei, reddam viro secundum opus suum ”. |
30 Per agrum hominis pigri transivi et per vineam viri sensu carentis: |
31 et ecce totum repleverant urticae, et operuerant superficiem eius spinae, et maceria lapidum destructa erat; |
32 quod cum vidissem, posui in corde meo, vidi, didici disciplinam: |
33 “ Parum dormies, modicum dormitabis, pauxillum manus conseres, ut quiescas, |
34 et veniet tibi quasi cursor egestas, et mendicitas quasi vir armatus ”.
|