3 Favum enim stillant labia meretricis, et nitidius oleo guttur eius; |
4 novissima autem illius amara quasi absinthium et acuta quasi gladius biceps. |
5 Pedes eius descendunt in mortem, et ad inferos gressus illius tendunt; |
6 cum non observet semitam vitae, vagi sunt gressus eius, et ipsa nescit. |
7 Nunc ergo, fili mi, audi me et ne recedas a verbis oris mei. |
8 Longe fac ab ea viam tuam et ne appropinques foribus domus eius. |
9 Ne des alienis honorem tuum et annos tuos crudeli, |
10 ne forte impleantur extranei viribus tuis, et labores tui sint in domo aliena, |
11 et gemas in novissimis, quando consumpseris carnes tuas et corpus tuum |
12 et dicas: “ Cur detestatus sum disciplinam, et increpationes renuit cor meum, |
13 nec audivi vocem docentium me et magistris non inclinavi aurem meam? |
14 Paene fui in omni malo, in medio ecclesiae et synagogae ”. |
15 Bibe aquam de cisterna tua et fluenta putei tui, |
16 ne deriventur fontes tui foras, et in plateis rivi aquarum; |
17 habeto eas solus, nec sint alieni participes tui. |
18 Sit vena tua benedicta, et laetare cum muliere adulescentiae tuae; |
19 cerva carissima et gratissimus hinnulus, blanditiae eius inebrient te in omni tempore, in amore eius delectare iugiter. |
20 Quare seduceris, fili mi, ab aliena et foveris in sinu extraneae? |