23 Quia mandatum lucerna est, et lex lux, et via vitae increpatio disciplinae, |
24 ut custodiant te a muliere mala et a blanda lingua extraneae; |
25 non concupiscat pulchritudinem eius cor tuum, nec capiaris nutibus illius: |
26 pretium enim scorti vix est torta panis, mulier autem viri pretiosam animam capit. |
27 Numquid potest homo abscondere ignem in sinu suo, et vestimenta illius non ardebunt? |
28 Aut ambulare super prunas, et non comburentur plantae eius? |
29 Sic qui ingreditur ad mulierem proximi sui; non erit mundus, quicumque tetigerit eam. |
30 Non contemptui erit fur, cum furatus fuerit, ut esurientem impleat animam. |
31 Deprehensus quoque reddet septuplum et omnem substantiam domus suae tradet. |
32 Qui autem adulter est cum muliere, vecors est; perdet animam suam, qui hoc fecerit. |
33 Plagam et ignominiam congregat sibi, et opprobrium illius non delebitur. |
34 Quia zelus est furor viri, et non parcet in die vindictae |
35 nec accipiet personam tuam in piaculum nec suscipiet dona plurima.
|