Библия-Центр
РУ
Вся Библия
Nova Vulgata (lat)

Liber Psalmorum, Psalmus 105,  versae 1-15

ALLELUIA.
Confitemini Domino et invocate nomen eius,
annuntiate inter gentes opera eius.
Cantate ei et psallite ei,
meditamini in omnibus mirabilibus eius.
Laudamini in nomine sancto eius,
laetetur cor quaerentium Dominum.
Quaerite Dominum et potentiam eius,
quaerite faciem eius semper.
Mementote mirabilium eius, quae fecit,
prodigia eius et iudicia oris eius,
semen Abraham, servi eius,
filii Iacob, electi eius.
Ipse Dominus Deus noster;
in universa terra iudicia eius.
Memor fuit in saeculum testamenti sui,
verbi, quod mandavit in mille generationes,
quod disposuit cum Abraham,
et iuramenti sui ad Isaac.
10 Et statuit illud Iacob in praeceptum
et Israel in testamentum aeternum
11 dicens: “ Tibi dabo terram Chanaan
funiculum hereditatis vestrae ”.
12 Cum essent numero brevi,
paucissimi et peregrini in ea,
13 et pertransirent de gente in gentem
et de regno ad populum alterum,
14 non permisit hominem nocere eis
et corripuit pro eis reges:
15 “ Nolite tangere christos meos
et in prophetis meis nolite malignari ”.
Читать далее:Liber Psalmorum, Psalmus 105

Благодаря регистрации Вы можете подписаться на рассылку текстов любого из планов чтения Библии

Мы планируем постепенно развивать возможности самостоятельной настройки сайта и другие дополнительные сервисы для зарегистрированных пользователей, так что советуем регистрироваться уже сейчас (разумеется, бесплатно).