Библия-Центр
РУ
Вся Библия
Nova Vulgata (lat)

Liber Psalmorum, Psalmus 114

1 (113 A)ALLELUIA.
In exitu Israel de Aegypto,
domus Iacob de populo barbaro,
2 factus est Iuda sanctuarium eius,
Israel potestas eius.
3 Mare vidit et fugit,
Iordanis conversus est retrorsum;
4 montes saltaverunt ut arietes,
et colles sicut agni ovium. -
5 Quid est tibi, mare, quod fugisti?
Et tu, Iordanis, quia conversus es retrorsum?
6 Montes, quod saltastis sicut arietes,
et colles, sicut agni ovium?
7 A facie Domini contremisce, terra,
a facie Dei Iacob,
8 qui convertit petram in stagna aquarum
et silicem in fontes aquarum.

Liber Psalmorum, Psalmus 115

1 (113 B)Non nobis, Domine, non nobis,
sed nomini tuo da gloriam
super misericordia tua et veritate tua.
2 Quare dicent gentes:
“ Ubi est Deus eorum? ”.
3 Deus autem noster in caelo;
omnia, quaecumque voluit, fecit.
4 Simulacra gentium argentum et aurum,
opera manuum hominum.
5 Os habent et non loquentur,
oculos habent et non videbunt.
6 Aures habent et non audient,
nares habent et non odorabunt.
7 Manus habent et non palpabunt,
pedes habent et non ambulabunt;
non clamabunt in gutture suo.
8 Similes illis erunt, qui faciunt ea,
et omnes, qui confidunt in eis.
9 Domus Israel speravit in Domino:
adiutorium eorum et scutum eorum est.
10 Domus Aaron speravit in Domino:
adiutorium eorum et scutum eorum est.
11 Qui timent Dominum, speraverunt in Domino:
adiutorium eorum et scutum eorum est.
12 Dominus memor fuit nostri
et benedicet nobis:
benedicet domui Israel,
benedicet domui Aaron,
13 benedicet omnibus, qui timent Dominum,
pusillis cum maioribus.
14 Adiciat Dominus super vos,
super vos et super filios vestros.
15 Benedicti vos a Domino,
qui fecit caelum et terram.
16 Caeli, caeli sunt Domino,
terram autem dedit filiis hominum.
17 Non mortui laudabunt te, Domine,
neque omnes, qui descendunt in silentium,
18 sed nos, qui vivimus, benedicimus Domino
ex hoc nunc et usque in saeculum.

Liber Psalmorum, Psalmus 116

1 (114, 1-9; 115)ALLELUIA.
Dilexi, quoniam exaudit Dominus
vocem deprecationis meae.
2 Quia inclinavit aurem suam mihi,
cum in diebus meis invocabam.
3 Circumdederunt me funes mortis,
et angustiae inferni invenerunt me. Tribulationem et dolorem inveni
4 et nomen Domini invocabam:
“ O Domine, libera animam meam ”.
5 Misericors Dominus et iustus,
et Deus noster miseretur.
6 Custodiens parvulos Dominus;
humiliatus sum, et salvum me faciet.
7 Convertere, anima mea, in requiem tuam,
quia Dominus benefecit tibi;
8 quia eripuit animam meam de morte,
oculos meos a lacrimis,
pedes meos a lapsu.
9 Ambulabo coram Domino
in regione vivorum. -
10 Credidi, etiam cum locutus sum: “ Ego humiliatus sum nimis ”.
11 Ego dixi in trepidatione mea: “ Omnis homo mendax ”.
12 Quid retribuam Domino
pro omnibus, quae retribuit mihi?
13 Calicem salutaris accipiam
et nomen Domini invocabo.
14 Vota mea Domino reddam
coram omni populo eius.
15 Pretiosa in conspectu Domini
mors sanctorum eius.
16 O Domine, ego servus tuus,
ego servus tuus et filius ancillae tuae.
Dirupisti vincula mea:
17 tibi sacrificabo hostiam laudis
et nomen Domini invocabo.
18 Vota mea Domino reddam
coram omni populo eius
19 in atriis domus Domini,
in medio tui, Ierusalem.

Liber Psalmorum, Psalmus 117

1 ALLELUIA.
Laudate Dominum, omnes gentes;
collaudate eum, omnes populi.
2 Quoniam confirmata est super nos misericordia eius,
et veritas Domini manet in aeternum.

Liber Psalmorum, Psalmus 118

1 ALLELUIA.
Confitemini Domino, quoniam bonus,
quoniam in saeculum misericordia eius.
2 Dicat nunc Israel, quoniam bonus,
quoniam in saeculum misericordia eius.
3 Dicat nunc domus Aaron,
quoniam in saeculum misericordia eius.
4 Dicant nunc, qui timent Dominum,
quoniam in saeculum misericordia eius.
5 De tribulatione invocavi Dominum,
et exaudivit me educens in latitudinem Dominus.
6 Dominus mecum,
non timebo, quid faciat mihi homo.
7 Dominus mecum adiutor meus,
et ego despiciam inimicos meos.
8 Bonum est confugere ad Dominum
quam confidere in homine.
9 Bonum est confugere ad Dominum
quam confidere in principibus.
10 Omnes gentes circuierunt me,
et in nomine Domini excidi eos.
11 Circumdantes circumdederunt me,
et in nomine Domini excidi eos.
12 Circumdederunt me sicut apes
et exarserunt sicut ignis in spinis,
et in nomine Domini excidi eos.
13 Impellentes impulerunt me, ut caderem,
et Dominus adiuvit me.
14 Fortitudo mea et laus mea Dominus
et factus est mihi in salutem.
15 Vox iubilationis et salutis
in tabernaculis iustorum:
“ Dextera Domini fecit virtutem!
16 Dextera Domini exaltata est;
dextera Domini fecit virtutem! ”.
17 Non moriar, sed vivam
et narrabo opera Domini.
18 Castigans castigavit me Dominus
et morti non tradidit me.
19 Aperite mihi portas iustitiae;
ingressus in eas confitebor Domino.
20 Haec porta Domini;
iusti intrabunt in eam. -
21 Confitebor tibi, quoniam exaudisti me
et factus es mihi in salutem.
22 Lapidem quem reprobaverunt aedificantes,
hic factus est in caput anguli;
23 a Domino factum est istud
et est mirabile in oculis nostris.
24 Haec est dies, quam fecit Dominus:
exsultemus et laetemur in ea.
25 O Domine, salvum me fac;
o Domine, da prosperitatem!
26 Benedictus, qui venit in nomine Domini.
Benedicimus vobis de domo Domini.
27 Deus Dominus et illuxit nobis.
Instruite sollemnitatem in ramis condensis
usque ad cornua altaris.
28 Deus meus es tu, et confitebor tibi,
Deus meus, et exaltabo te.
29 Confitemini Domino, quoniam bonus,
quoniam in saeculum misericordia eius.
Читать далее:Liber Psalmorum, Psalmus 119

Благодаря регистрации Вы можете подписаться на рассылку текстов любого из планов чтения Библии

Мы планируем постепенно развивать возможности самостоятельной настройки сайта и другие дополнительные сервисы для зарегистрированных пользователей, так что советуем регистрироваться уже сейчас (разумеется, бесплатно).