Библия-Центр
РУ
Вся Библия
Nova Vulgata (lat)

Liber Psalmorum, Psalmus 121

1 Canticum ascensionum.
Levabo oculos meos in montes:
unde veniet auxilium mihi?
2 Auxilium meum a Domino,
qui fecit caelum et terram.
3 Non dabit in commotionem pedem tuum
neque dormitabit, qui custodit te.
4 Ecce non dormitabit neque dormiet,
qui custodit Israel.
5 Dominus custodit te,
Dominus umbraculum tuum
ad manum dexteram tuam.
6 Per diem sol non percutiet te,
neque luna per noctem.
7 Dominus custodiet te ab omni malo;
custodiet animam tuam Dominus.
8 Dominus custodiet introitum tuum et exitum tuum
ex hoc nunc et usque in saeculum.

Liber Psalmorum, Psalmus 122

1 Canticum ascensionum. David.
Laetatus sum in eo, quod dixerunt mihi:
“ In domum Domini ibimus ”.
2 Stantes iam sunt pedes nostri
in portis tuis, Ierusalem.
3 Ierusalem, quae aedificata est ut civitas,
sibi compacta in idipsum.
4 Illuc enim ascenderunt tribus, tribus Domini,
testimonium Israel, ad confitendum nomini Domini.
5 Quia illic sederunt sedes ad iudicium,
sedes domus David.
6 Rogate, quae ad pacem sunt Ierusalem:
“ Securi sint diligentes te!
7 Fiat pax in muris tuis,
et securitas in turribus tuis! ”.
8 Propter fratres meos et proximos meos
loquar: “ Pax in te! ”.
9 Propter domum Domini Dei nostri
exquiram bona tibi.

Liber Psalmorum, Psalmus 123

1 Canticum ascensionum.
Ad te levavi oculos meos,
qui habitas in caelis.
2 Ecce sicut oculi servorum ad manus dominorum suorum,
sicut oculi ancillae ad manus dominae suae,
ita oculi nostri ad Dominum Deum nostrum,
donec misereatur nostri.
3 Miserere nostri, Domine, miserere nostri,
quia multum repleti sumus despectione;
4 quia multum repleta est anima nostra
derisione abundantium et despectione superborum.

Liber Psalmorum, Psalmus 124

1 Canticum ascensionum. David.
Nisi quia Dominus erat in nobis,
dicat nunc Israel,
2 nisi quia Dominus erat in nobis,
cum exsurgerent homines in nos:
3 forte vivos deglutissent nos,
cum irasceretur furor eorum in nos.
4 Forsitan aqua absorbuisset nos,
torrens pertransisset animam nostram;
5 forsitan pertransissent animam nostram
aquae intumescentes.
6 Benedictus Dominus,
qui non dedit nos in direptionem dentibus eorum.
7 Anima nostra sicut passer erepta est
de laqueo venantium:
laqueus contritus est,
et nos erepti sumus.
8 Adiutorium nostrum in nomine Domini,
qui fecit caelum et terram.

Liber Psalmorum, Psalmus 125

1 Canticum ascensionum.
Qui confidunt in Domino, sicut mons Sion:
non commovebitur, in aeternum manet.
2 Ierusalem, montes in circuitu eius,
et Dominus in circuitu populi sui
ex hoc nunc et usque in saeculum.
3 Quia non requiescet virga iniquitatis super sortem iustorum,
ut non extendant iusti ad iniquitatem manus suas.
4 Benefac, Domine, bonis
et rectis corde.
5 Declinantes autem per vias pravas
adducet Dominus cum operantibus iniquitatem.
Pax super Israel!

Liber Psalmorum, Psalmus 126

1 Canticum ascensionum.
In convertendo Dominus captivitatem Sion,
facti sumus quasi somniantes.
2 Tunc repletum est gaudio os nostrum,
et lingua nostra exsultatione.
Tunc dicebant inter gentes:
“ Magnificavit Dominus facere cum eis ”.
3 Magnificavit Dominus facere nobiscum;
facti sumus laetantes.
4 Converte, Domine, captivitatem nostram,
sicut torrentes in austro.
5 Qui seminant in lacrimis,
in exsultatione metent.
6 Euntes ibant et flebant
semen spargendum portantes;
venientes autem venient in exsultatione
portantes manipulos suos.

Liber Psalmorum, Psalmus 127

1 Canticum ascensionum. Salomonis.
Nisi Dominus aedificaverit domum,
in vanum laborant, qui aedificant eam.
Nisi Dominus custodierit civitatem,
frustra vigilat, qui custodit eam.
2 Vanum est vobis ante lucem surgere et sero quiescere,
qui manducatis panem laboris,
quia dabit dilectis suis somnum.
3 Ecce hereditas Domini filii,
merces fructus ventris.
4 Sicut sagittae in manu potentis,
ita filii iuventutis.
5 Beatus vir, qui implevit pharetram suam ex ipsis:
non confundetur, cum loquetur inimicis suis in porta.

Liber Psalmorum, Psalmus 128

1 Canticum ascensionum.
Beatus omnis, qui timet Dominum,
qui ambulat in viis eius.
2 Labores manuum tuarum manducabis,
beatus es, et bene tibi erit.
3 Uxor tua sicut vitis fructifera
in lateribus domus tuae;
filii tui sicut novellae olivarum
in circuitu mensae tuae.
4 Ecce sic benedicetur homo,
qui timet Dominum.
5 Benedicat tibi Dominus ex Sion,
et videas bona Ierusalem
omnibus diebus vitae tuae;
6 et videas filios filiorum tuorum.
Pax super Israel!

Liber Psalmorum, Psalmus 129

1 Canticum ascensionum.
Saepe expugnaverunt me a iuventute mea,
dicat nunc Israel,
2 saepe expugnaverunt me a iuventute mea,
etenim non potuerunt adversum me.
3 Supra dorsum meum araverunt aratores,
prolongaverunt sulcos suos.
4 Dominus autem iustus
concidit cervices peccatorum.
5 Confundantur et convertantur retrorsum
omnes, qui oderunt Sion.
6 Fiant sicut fenum tectorum,
quod, priusquam evellatur, exaruit;
7 de quo non implevit manum suam, qui metit,
et sinum suum, qui manipulos colligit.
8 Et non dixerunt, qui praeteribant:
“ Benedictio Domini super vos,
benedicimus vobis in nomine Domini ”.

Liber Psalmorum, Psalmus 130

1 Canticum ascensionum.
De profundis clamavi ad te, Domine;
2 Domine, exaudi vocem meam.
Fiant aures tuae intendentes
in vocem deprecationis meae.
3 Si iniquitates observaveris, Domine,
Domine, quis sustinebit?
4 Quia apud te propitiatio est,
ut timeamus te.
5 Sustinui te, Domine,
sustinuit anima mea in verbo eius;
speravit 6 anima mea in Domino
magis quam custodes auroram.
Magis quam custodes auroram

...
7 speret Israel in Domino,
quia apud Dominum misericordia,
et copiosa apud eum redemptio.
8 Et ipse redimet Israel
ex omnibus iniquitatibus eius.

Liber Psalmorum, Psalmus 131

1 Canticum ascensionum. David.
Domine, non est exaltatum cor meum,
neque elati sunt oculi mei,
neque ambulavi in magnis
neque in mirabilibus super me.
2 Vere pacatam et quietam
feci animam meam;
sicut ablactatus in sinu matris suae,
sicut ablactatus, ita in me est anima mea.
3 Speret Israel in Domino
ex hoc nunc et usque in saeculum.

Liber Psalmorum, Psalmus 132

1 Canticum ascensionum.
Memento, Domine, David
et omnis mansuetudinis eius,
2 quia iuravit Domino,
votum vovit Potenti Iacob:
3 “ Non introibo in tabernaculum domus meae,
non ascendam in lectum strati mei,
4 non dabo somnum oculis meis
et palpebris meis dormitationem,
5 donec inveniam locum Domino,
tabernaculum Potenti Iacob ”.
6 Ecce audivimus eam esse in Ephratha,
invenimus eam in campis Iaar.
7 Ingrediamur in tabernaculum eius,
adoremus ad scabellum pedum eius. -
8 Surge, Domine, in requiem tuam,
tu et arca fortitudinis tuae.
9 Sacerdotes tui induantur iustitiam,
et sancti tui exsultent.
10 Propter David servum tuum
non avertas faciem christi tui.
11 Iuravit Dominus David veritatem
et non recedet ab ea:
“ De fructu ventris tui
ponam super sedem tuam.
12 Si custodierint filii tui testamentum meum
et testimonia mea, quae docebo eos,
filii eorum usque in saeculum
sedebunt super sedem tuam ”.
13 Quoniam elegit Dominus Sion,
desideravit eam in habitationem sibi:
14 “ Haec requies mea in saeculum saeculi;
hic habitabo, quoniam desideravi eam.
15 Cibaria eius benedicens benedicam,
pauperes eius saturabo panibus.
16 Sacerdotes eius induam salutari,
et sancti eius exsultatione exsultabunt.
17 Illic germinare faciam cornu David,
parabo lucernam christo meo.
18 Inimicos eius induam confusione,
super ipsum autem efflorebit diadema eius ”.

Liber Psalmorum, Psalmus 133

1 Canticum ascensionum. David.
Ecce quam bonum et quam iucundum
habitare fratres in unum:
2 sicut unguentum optimum in capite,
quod descendit in barbam, barbam Aaron,
quod descendit in oram vestimenti eius;
3 sicut ros Hermon, qui descendit in montes Sion,
quoniam illic mandavit Dominus benedictionem,
vitam usque in saeculum.

Liber Psalmorum, Psalmus 134

1 Canticum ascensionum.
Ecce benedicite Dominum,
omnes servi Domini,
qui statis in domo Domini per noctes.
2 Extollite manus vestras ad sanctuarium
et benedicite Dominum.
3 Benedicat te Dominus ex Sion,
qui fecit caelum et terram.

Liber Psalmorum, Psalmus 135

1 ALLELUIA.
Laudate nomen Domini,
laudate, servi Domini,
2 qui statis in domo Domini,
in atriis domus Dei nostri.
3 Laudate Dominum, quia bonus Dominus;
psallite nomini eius, quoniam suave.
4 Quoniam Iacob elegit sibi Dominus,
Israel in peculium sibi.
5 Quia ego cognovi quod magnus est Dominus,
et Deus noster prae omnibus diis.
6 Omnia, quaecumque voluit,
Dominus fecit in caelo et in terra,
in mari et in omnibus abyssis.
7 Adducens nubes ab extremo terrae,
fulgura in pluviam facit,
producit ventos de thesauris suis.
8 Qui percussit primogenita Aegypti
ab homine usque ad pecus.
9 Misit signa et prodigia in medio tui, Aegypte,
in pharaonem et in omnes servos eius.
10 Qui percussit gentes multas
et occidit reges fortes:
11 Sehon regem Amorraeorum
et Og regem Basan
et omnia regna Chanaan.
12 Et dedit terram eorum hereditatem,
hereditatem Israel populo suo.
13 Domine, nomen tuum in aeternum;
Domine, memoriale tuum in generationem et generationem.
14 Quia iudicabit Dominus populum suum
et servorum suorum miserebitur.
15 Simulacra gentium argentum et aurum,
opera manuum hominum.
16 Os habent et non loquentur,
oculos habent et non videbunt.
17 Aures habent et non audient;
neque enim est spiritus in ore ipsorum.
18 Similes illis erunt, qui faciunt ea,
et omnes, qui confidunt in eis.
19 Domus Israel, benedicite Domino;
domus Aaron, benedicite Domino;
20 domus Levi, benedicite Domino;
qui timetis Dominum, benedicite Domino.
21 Benedictus Dominus ex Sion,
qui habitat in Ierusalem. ALLELUIA.
Читать далее:Liber Psalmorum, Psalmus 136

Благодаря регистрации Вы можете подписаться на рассылку текстов любого из планов чтения Библии

Мы планируем постепенно развивать возможности самостоятельной настройки сайта и другие дополнительные сервисы для зарегистрированных пользователей, так что советуем регистрироваться уже сейчас (разумеется, бесплатно).