1 Magistro chori. David. Dixit insipiens in corde suo: “ Non est Deus ”. Corrupti sunt et abominationes operati sunt; non est qui faciat bonum. |
2 Dominus de caelo prospexit super filios hominum, ut videret si est intellegens aut requirens Deum. |
3 Omnes declinaverunt, simul corrupti sunt; non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. |
4 Nonne scient omnes, qui operantur iniquitatem, qui devorant plebem meam sicut escam panis? Dominum non invocaverunt; |
5 illic trepidaverunt timore, quoniam Deus cum generatione iusta est. |
6 Vos consilium inopis confundetis, Dominus autem spes eius est. |
7 Quis dabit ex Sion salutare Israel? Cum converterit Dominus captivitatem plebis suae, exsultabit Iacob, et laetabitur Israel.
|