1 Magistro chori. David, servi Domini, qui locutus est ad Dominum verba huius cantici, quando Dominus eum liberaverat e potestate omnium inimicorum suorum |
2 et e manu Saul. Dixit igitur: Diligam te, Domine, fortitudo mea. |
3 Domine, firmamentum meum et refugium meum et liberator meus; Deus meus, adiutor meus, et sperabo in eum; protector meus et cornu salutis meae et susceptor meus. |
4 Laudabilem invocabo Dominum, et ab inimicis meis salvus ero. |
5 Circumdederunt me fluctus mortis, et torrentes Belial conturbaverunt me; |
6 funes inferni circumdederunt me, praeoccupaverunt me laquei mortis. |
7 In tribulatione mea invocavi Dominum et ad Deum meum clamavi; exaudivit de templo suo vocem meam, et clamor meus in conspectu eius introivit in aures eius. |
8 Commota est et contremuit terra; fundamenta montium concussa sunt et commota sunt, quoniam iratus est. |
9 Ascendit fumus de naribus eius, et ignis de ore eius devorans; carbones succensi processerunt ab eo. |
10 Inclinavit caelos et descendit, et caligo sub pedibus eius. |
11 Et ascendit super cherub et volavit, ferebatur super pennas ventorum. |
12 Et posuit tenebras latibulum suum, in circuitu eius tabernaculum eius, tenebrosa aqua, nubes aeris. |
13 Prae fulgore in conspectu eius nubes transierunt, grando et carbones ignis. |
14 Et intonuit de caelo Dominus, et Altissimus dedit vocem suam: grando et carbones ignis. |
15 Et misit sagittas suas et dissipavit eos, fulgura iecit et conturbavit eos. |
16 Et apparuerunt fontes aquarum, et revelata sunt fundamenta orbis terrarum ab increpatione tua, Domine, ab inspiratione spiritus irae tuae. |
17 Misit de summo et accepit me et assumpsit me de aquis multis; |
18 eripuit me de inimicis meis fortissimis et ab his, qui oderunt me, quoniam confortati sunt super me. |
19 Oppugnaverunt me in die afflictionis meae, et factus est Dominus fulcimentum meum; |
20 et eduxit me in latitudinem, salvum me fecit, quoniam voluit me. |
21 Et retribuet mihi Dominus secundum iustitiam meam et secundum puritatem manuum mearum reddet mihi, |
22 quia custodivi vias Domini nec impie recessi a Deo meo. |
23 Quoniam omnia iudicia eius in conspectu meo, et iustitias eius non reppuli a me; |
24 et fui immaculatus cum eo et observavi me ab iniquitate. |
25 Et retribuit mihi Dominus secundum iustitiam meam et secundum puritatem manuum mearum in conspectu oculorum eius. |
26 Cum sancto sanctus eris et cum viro innocente innocens eris |
27 et cum electo electus eris et cum perverso callidus eris. |
28 Quoniam tu populum humilem salvum facies et oculos superborum humiliabis. |
29 Quoniam tu accendis lucernam meam, Domine; Deus meus illuminat tenebras meas. |
30 Quoniam in te aggrediar hostium turmas et in Deo meo transiliam murum. |
31 Deus, impolluta via eius, eloquia Domini igne examinata; protector est omnium sperantium in se. |
32 Quoniam quis Deus praeter Dominum? Aut quae munitio praeter Deum nostrum? |
33 Deus, qui praecinxit me virtute et posuit immaculatam viam meam; |
34 qui perfecit pedes meos tamquam cervorum et super excelsa statuit me; |
35 qui docet manus meas ad proelium, et tendunt arcum aereum brachia mea. |
36 Et dedisti mihi scutum salutis tuae, et dextera tua suscepit me, et exauditio tua magnificavit me. |
37 Dilatasti gressus meos subtus me, et non sunt infirmata vestigia mea. |
38 Persequebar inimicos meos et comprehendebam illos et non convertebar, donec deficerent. |
39 Confringebam illos, nec poterant stare, cadebant subtus pedes meos. |
40 Et praecinxisti me virtute ad bellum et supplantasti insurgentes in me subtus me. |
41 Et inimicos meos dedisti mihi dorsum et odientes me disperdidisti. |
42 Clamaverunt, nec erat qui salvos faceret, ad Dominum, nec exaudivit eos. |
43 Et comminui eos ut pulverem ante faciem venti, ut lutum platearum contrivi eos. |
44 Eripuisti me de contradictionibus populi, constituisti me in caput gentium. Populus, quem non cognovi, servivit mihi, |
45 in auditu auris oboedivit mihi. Filii alieni blanditi sunt mihi, |
46 filii alieni inveterati sunt, contremuerunt in abditis suis. |
47 Vivit Dominus, et benedictus Adiutor meus, et exaltetur Deus salutis meae. |
48 Deus, qui das vindictas mihi et subdis populos sub me, liberator meus de inimicis meis iracundis; |
49 et ab insurgentibus in me exaltas me, a viro iniquo eripis me. |
50 Propterea confitebor tibi in nationibus, Domine, et nomini tuo psalmum dicam, |
51 magnificans salutes regis sui et faciens misericordiam christo suo David et semini eius usque in saeculum.
|