Библия-Центр
РУ
Вся Библия
Nova Vulgata (lat)

Liber Psalmorum, Psalmus 20

1 Magistro chori. PSALMUS. David.
2 Exaudiat te Dominus in die tribulationis,
protegat te nomen Dei Iacob.
3 Mittat tibi auxilium de sancto
et de Sion tueatur te.
4 Memor sit omnis sacrificii tui
et holocaustum tuum pingue habeat.
5 Tribuat tibi secundum cor tuum
et omne consilium tuum adimpleat.
6 Laetabimur in salutari tuo
et in nomine Dei nostri levabimus signa;
impleat Dominus omnes petitiones tuas.
7 Nunc cognovi quoniam salvum fecit Dominus christum suum:
exaudivit illum de caelo sancto suo,
in virtutibus salutis dexterae eius.
8 Hi in curribus, et hi in equis,
nos autem nomen Domini Dei nostri invocavimus.
9 Ipsi incurvati sunt et ceciderunt,
nos autem surreximus et erecti sumus.
10 Domine, salvum fac regem,
et exaudi nos in die, qua invocaverimus te.
Читать далее:Liber Psalmorum, Psalmus 21

Благодаря регистрации Вы можете подписаться на рассылку текстов любого из планов чтения Библии

Мы планируем постепенно развивать возможности самостоятельной настройки сайта и другие дополнительные сервисы для зарегистрированных пользователей, так что советуем регистрироваться уже сейчас (разумеется, бесплатно).