1 Magistro chori, Idithun. PSALMUS. David. |
2 Dixi: “ Custodiam vias meas, ut non delinquam in lingua mea; ponam ori meo custodiam, donec consistit peccator adversum me ”. |
3 Tacens obmutui et silui absque ullo bono, et dolor meus renovatus est. |
4 Concaluit cor meum intra me, et in meditatione mea exarsit ignis. |
5 Locutus sum in lingua mea: “ Notum fac mihi, Domine, finem meum; et numerum dierum meorum quis est, ut sciam quam brevis sit vita mea ”. |
6 Ecce paucorum palmorum fecisti dies meos, et spatium vitae meae tamquam nihilum ante te. Etenim universa vanitas omnis homo constitutus est. |
7 Etenim ut imago pertransit homo. Etenim vanitas est et concitatur; thesaurizat et ignorat quis congregabit ea. |
8 Et nunc quae est exspectatio mea, Domine? Spes mea apud te est. |
9 Ab omnibus iniquitatibus meis erue me, opprobrium insipienti ne ponas me. |
10 Obmutui et non aperiam os meum, quoniam tu fecisti. |
11 Amove a me plagas tuas: ab ictu manus tuae ego defeci. |
12 In increpationibus, propter iniquitatem, corripuisti hominem, et tabescere fecisti, sicut tinea, desiderabilia eius. Etenim vanitas omnis homo. |
13 Exaudi orationem meam, Domine, et clamorem meum auribus percipe. Ad lacrimas meas ne obsurdescas, quoniam advena ego sum apud te, peregrinus sicut omnes patres mei. |
14 Avertere a me, ut refrigerer, priusquam abeam et non sim amplius.
|