Библия-Центр
РУ
Вся Библия
Nova Vulgata (lat)

Liber Psalmorum, Psalmus 41

Magistro chori. PSALMUS. David.
Beatus, qui intellegit de egeno;
in die mala liberabit eum Dominus.
Dominus servabit eum et vivificabit eum
et beatum faciet eum in terra
et non tradet eum in animam inimicorum eius.
Dominus opem feret illi super lectum doloris eius;
universum stratum eius versabis in infirmitate eius.
Ego dixi: “ Domine, miserere mei;
sana animam meam, quia peccavi tibi ”.
Inimici mei dixerunt mala mihi:
“ Quando morietur, et peribit nomen eius? ”.
Et si ingrediebatur, ut visitaret, vana loquebatur;
cor eius congregabat iniquitatem sibi,
egrediebatur foras et detrahebat.
Simul adversum me susurrabant omnes inimici mei;
adversum me cogitabant mala mihi:
“ Maleficium effusum est in eo;
et, qui decumbit, non adiciet ut resurgat ”.
10 Sed et homo pacis meae, in quo speravi,
qui edebat panem meum, levavit contra me calcaneum.
11 Tu autem, Domine, miserere mei
et resuscita me, et retribuam eis.
12 In hoc cognovi quoniam voluisti me,
quia non gaudebit inimicus meus super me;
13 me autem propter innocentiam suscepisti
et statuisti me in conspectu tuo in aeternum.
14 Benedictus Dominus, Deus Israel,
a saeculo et usque in saeculum. Fiat, fiat.
Читать далее:Liber Psalmorum, Psalmus 42

Благодаря регистрации Вы можете подписаться на рассылку текстов любого из планов чтения Библии

Мы планируем постепенно развивать возможности самостоятельной настройки сайта и другие дополнительные сервисы для зарегистрированных пользователей, так что советуем регистрироваться уже сейчас (разумеется, бесплатно).