1 Maskil. Asaph. Ut quid, Deus, reppulisti in finem, iratus est furor tuus super oves pascuae tuae? |
2 Memor esto congregationis tuae, quam possedisti ab initio. Redemisti virgam hereditatis tuae: mons Sion, in quo habitasti. |
3 Leva gressus tuos in ruinas sempiternas: omnia vastavit inimicus in sancto. |
4 Rugierunt, qui oderunt te, in medio congregationis tuae; posuerunt signa sua in signa. |
5 Visi sunt quasi in altum securim vibrantes in silva condensa. |
6 Exciderunt ianuas eius in idipsum; in securi et ascia deiecerunt. |
7 Incenderunt igni sanctuarium tuum, in terram polluerunt tabernaculum nominis tui; |
8 dixerunt in corde suo: “ Opprimamus eos simul ”. Combusserunt omnes congregationes Dei in terra. |
9 Signa nostra non vidimus; iam non est propheta, et apud nos non est qui cognoscat amplius. |
10 Usquequo, Deus, improperabit inimicus, spernet adversarius nomen tuum in finem? |
11 Ut quid avertis manum tuam et tenes dexteram tuam in medio sinu tuo? |
12 Deus autem rex noster ante saecula, operatus est salutes in medio terrae. |
13 Tu conscidisti in virtute tua mare, contribulasti capita draconum in aquis. |
14 Tu confregisti capita Leviathan, dedisti eum escam monstris maris. |
15 Tu dirupisti fontes et torrentes; tu siccasti fluvios perennes. |
16 Tuus est dies, et tua est nox, tu fabricatus es luminaria et solem. |
17 Tu statuisti omnes terminos terrae, aestatem et hiemem, tu plasmasti ea. |
18 Memor esto huius: inimicus improperavit Domino, et populus insipiens sprevit nomen tuum. |
19 Ne tradas bestiis animas confitentes tibi et animas pauperum tuorum ne obliviscaris in finem. |
20 Respice in testamentum, quia repleta sunt latibula terrae tentoriis violentiae. |
21 Ne revertatur humilis factus confusus; pauper et inops laudabunt nomen tuum. |
22 Exsurge, Deus, iudica causam tuam; memor esto improperiorum tuorum, quae ab insipiente fiunt tota die. |
23 Ne obliviscaris voces inimicorum tuorum; tumultus adversariorum tuorum ascendit semper.
|