Библия-Центр
РУ
Вся Библия
Nova Vulgata (lat)

Liber Psalmorum, Psalmus 96

1 Cantate Domino canticum novum,
cantate Domino, omnis terra.
2 Cantate Domino, benedicite nomini eius,
annuntiate de die in diem salutare eius.
3 Annuntiate inter gentes gloriam eius,
in omnibus populis mirabilia eius.
4 Quoniam magnus Dominus et laudabilis nimis,
terribilis est super omnes deos.
5 Quoniam omnes dii gentium inania,
Dominus autem caelos fecit.
6 Magnificentia et pulchritudo in conspectu eius,
potentia et decor in sanctuario eius.
7 Afferte Domino, familiae populorum,
afferte Domino gloriam et potentiam,
8 afferte Domino gloriam nominis eius.
Tollite hostias et introite in atria eius,
9 adorate Dominum in splendore sancto.
Contremiscite a facie eius, universa terra;
10 dicite in gentibus: “ Dominus regnavit! ”.
Etenim correxit orbem terrae, qui non commovebitur;
iudicabit populos in aequitate.
11 Laetentur caeli, et exsultet terra,
sonet mare et plenitudo eius;
12 gaudebunt campi et omnia, quae in eis sunt.
Tunc exsultabunt omnia ligna silvarum
13 a facie Domini, quia venit,
quoniam venit iudicare terram.
Iudicabit orbem terrae in iustitia
et populos in veritate sua.

Liber Psalmorum, Psalmus 97

1 Dominus regnavit! Exsultet terra,
laetentur insulae multae.
2 Nubes et caligo in circuitu eius,
iustitia et iudicium firmamentum sedis eius.
3 Ignis ante ipsum praecedet
et inflammabit in circuitu inimicos eius.
4 Illustrarunt fulgura eius orbem terrae:
vidit et contremuit terra.
5 Montes sicut cera fluxerunt a facie Domini,
a facie Domini omnis terra.
6 Annuntiaverunt caeli iustitiam eius,
et viderunt omnes populi gloriam eius.
7 Confundantur omnes, qui adorant sculptilia,
et qui gloriantur in simulacris suis.
Adorate eum, omnes angeli eius.
8 Audivit et laetata est Sion,
et exsultaverunt filiae Iudae
propter iudicia tua, Domine.
9 Quoniam tu Dominus, Altissimus super omnem terram,
nimis exaltatus es super omnes deos.
10 Qui diligitis Dominum, odite malum;
custodit ipse animas sanctorum suorum,
de manu peccatoris liberabit eos.
11 Lux orta est iusto,
et rectis corde laetitia.
12 Laetamini, iusti, in Domino
et confitemini memoriae sanctitatis eius.

Liber Psalmorum, Psalmus 98

1 PSALMUS.
Cantate Domino canticum novum,
quia mirabilia fecit.
Salvavit sibi dextera eius,
et brachium sanctum eius.
2 Notum fecit Dominus salutare suum,
in conspectu gentium revelavit iustitiam suam.
3 Recordatus est misericordiae suae
et veritatis suae domui Israel.
Viderunt omnes termini terrae
salutare Dei nostri.
4 Iubilate Deo, omnis terra;
erumpite, exsultate et psallite.
5 Psallite Domino in cithara,
in cithara et voce psalmi;
6 in tubis ductilibus et voce tubae corneae,
iubilate in conspectu regis Domini.
7 Sonet mare et plenitudo eius,
orbis terrarum et qui habitant in eo.
8 Flumina plaudent manu,
simul montes exsultabunt
9 a conspectu Domini, quoniam venit iudicare terram.
Iudicabit orbem terrarum in iustitia
et populos in aequitate.
Читать далее:Liber Psalmorum, Psalmus 99

Благодаря регистрации Вы можете подписаться на рассылку текстов любого из планов чтения Библии

Мы планируем постепенно развивать возможности самостоятельной настройки сайта и другие дополнительные сервисы для зарегистрированных пользователей, так что советуем регистрироваться уже сейчас (разумеется, бесплатно).